Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Scr. in Epiro inter Non. et Id. Ian., ut videtur, a. 706
(48).
CICERO ATTICO salutem
accepi a te signatum libellum quem Anteros attulerat; ex quo
nihil scire potui de nostris domesticis rebus. de quibus acerbissime
adflictor quod qui eas dispensavit neque adest istic neque ubi terrarum sit scio.
omnem autem spem habeo existimationis privatarumque rerum in tua erga me
mihi perspectissima benevolentia. quam si his temporibus miseris et extremis
praestiteris, haec pericula quae mihi communia sunt cum ceteris fortius feram; idque ut
facias te obtestor atque obsecro.
ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens.
huius pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere; quam quidem ego
nisi expeditam relinquere me putassem credens ei cui tu scis iam pridem minime credere
me debere, commoratus essem paulisper nec domesticas res
impeditas reliquissem. ob eamque causam serius ad te scribo quod sero
intellexi quid timendum esset. te etiam atque etiam oro ut me totum tuendum
suscipias, ut, si ii salvi erunt quibuscum sum, una cum iis possim incolumis esse
salutemque meam benevolentiae tuae acceptam referre.
2
Scr. in Epiro aliquanto post Non. Febr., ut videtur, a. 706
(48).
CICERO ATTICO salutem
litteras tuas accepi pr. Non. Febr. eoque ipso die ex testamento
crevi hereditatem. ex multis meis miserrimis curis est una levata si, ut
scribis, ista hereditas fidem et famam meam tueri potest; quam quidem intellego te etiam
sine hereditate tuis opibus defensurum fuisse.
de dote quod scribis, per omnis deos te obtestor ut totam rem suscipias et
illam miseram mea culpa et neglegentia tueare meis opibus si quae sunt, tuis quibus tibi
molestum non erit facultatibus. quoi quidem deesse omnia, quod scribis,
obsecro te, noli pati. in quos enim sumptus abeunt fructus praediorum?
iam illa HS L_X_ quae scribis nemo mihi umquam dixit
ex dote esse detracta; numquam enim essem passus. sed haec minima est ex iis
iniuriis quas accepi; de quibus ad te dolore et lacrimis scribere prohibeor.
ex ea pecunia quae fuit in Asia partem dimidiam fere exegi.
tutius videbatur fore ibi ubi est quam apud publicanos. quod me
hortaris ut firmo sim animo, vellem posses aliquid adferre quam ob rem id facere possem.
sed si ad ceteras miserias accessit etiam id quod mihi
Chrysippus dixit parari (tu nihil significasti) de domo, quis me miserior
uno iam fuit? oro, obsecro, ignosce. non possum plura scribere.
quanto maerore urgear profecto vides. quod si mihi commune cum
ceteris esset qui videntur in eadem causa esse, minor mea culpa videretur et eo
tolerabilior esset. nunc nihil est quod consoletur, nisi quid tu efficis, si
modo etiam nunc effici potest ut ne qua singulari adficiar calamitate et iniuria.
tardius ad te remisi tabellarium quod potestas mittendi non fuit. a tuis et
nummorum accepi HS L_X_X_ et vestimentorum quod opus fuit.
quibus tibi videbitur velim des litteras meo nomine. nosti meos
familiaris. si signum requirent aut manum, dices me propter custodias ea vitasse.
3
Scr. in castris Pompei Id. Iun. a. 706 (48).
CICERO ATTICO salutem
quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit. quem
diutius tenui quia cotidie aliquid novi exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla
causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet quid
vellem. utrumque grave est et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum
exitu ista quam scribis abruptio. qua re ut alia sic hoc vel maxime tuae curae benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati;
cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute
nostra fortunisque deliberavissem.
quod negas praecipuum mihi ullum in communibus
incommodis impendere, etsi ista res non nihil habet
consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima
esse et me facillime vitare potuisse. ea tamen erunt minora si, ut adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur.
pecunia apud Egnatium est. sit a me ut est.
neque
enim hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid maxime
opus sit; etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui
magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori
fore. tu ut antea fecisti, velim si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me
existimes ipse conficias. tuis salutem dic. cura ut valeas.
in primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide ne quid ei desit de
qua scis me miserrimum esse. Idibus
Iuniis ex castris.
4
Scr. in castris Pompei Id. Quint a. 706 (48).
CICERO ATTICO salutem
accepi ab Isidoro litteras et postea datas binas. ex
proximis cognovi praedia non venisse. videbis ergo ut sustentetur per te.
de Frusinati, si modo fruituri sumus, erit mihi res opportuna.
meas litteras quod requiris, impedior inopia rerum quas nullas habeo
litteris dignas, quippe cui nec quae accidunt nec quae aguntur ullo modo probentur.
utinam coram tecum olim potius quam per epistulas! hic tua, ut possum, tueor
apud hos. cetera
Celer. ipse fugi adhuc omne munus eo magis quod ita nihil
poterat agi ut mihi et meis rebus aptum esset.
Scr. Dyrrhachi inter xvi et xii K. Quint. a. 706
(48).
CICERO ATTICO salutem
quid sit gestum novi quaeris. ex
Isidoro scire poteris. reliqua non videntur esse difficiliora.
tu id velim quod scis me maxime velle cures, ut scribis et facis.
me conficit sollicitudo ex qua etiam summa infirmitas corporis.
qua levata ero una cum eo qui negotium gerit estque in spe magna.
Brutus amicus; in causa versatur acriter.
hactenus fuit quod caute a me scribi posset. vale.
de pensione altera, oro te, omni cura considera quid faciendum sit, ut
scripsi iis litteris quas Pollex tulit.
5
Scr. Brundi%sipr. Non. Nov. a. 706 (48).
CICERO ATTICO salutem
quae me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam novae, coegerintque
impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore
scribere. fuerunt quidem tantae ut id quod vides effecerint.
itaque nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio;
rem et summam negoti vides.
equidem ex tuis
litteris intellexi et iis quas communiter cum aliis scripsisti et iis quas tuo nomine,
quod etiam mea sponte videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi mei
quaerere.
quod scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non
sane video quem ad modum id fieri possit. neque enim ita apta habeo
deversoria ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id quod quaeris
multum interest utrum me homines in oppido videant an in via. sed tamen hoc
ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse videatur.
ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris
litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. tu velim et
Basilo et quibus praeterea videbitur, etiam Servilio
conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. quod tanto intervallo nihil omnino
ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi desse de qua scribam, non
voluntatem.
quod de Vatinio quaeris, neque illius neque cuiusquam mihi
praeterea officium desset, si reperire possent qua in re me iuvarent.
Quintus aversissimo a me animo Patris fuit. eodem
Corcyra filius venit. inde profectos eos una cum ceteris
arbitror.
6
Scr. Brundisi iv K. Dec. a. 706 (48).
CICERO ATTICO SALVTEM DICIT.
sollicitum esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de
dolore meo sentio. qui quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium
sibi adiungit dolorem tuum sed etiam augetur. omnino pro tua prudentia sentis
qua consolatione levari maxime possim. probas enim meum consilium negasque
mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. addis etiam (quod etsi
mihi levius est quam tuum iudicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui
pondus habeant, factum nostrum probari. id si ita putarem, levius dolerem.
"crede"
inquis
"mihi."
credo equidem sed scio quam cupias minui dolorem meum. me
discessisse ab armis numquam paenituit. tanta erat in illis crudelitas, tanta
cum barbaris gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset
informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse
illius victoriae.
"vestrum"
plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum est.
qua re voluntatis me meae numquam paenitebit, consili paenitet.
in oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer; minus sermonis
subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret. Brundisi
iacere in omnis partis est molestum. propius accedere, ut suades, quo modo
sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt.
quos ego †non† paulisper cum bacillis in turbam
conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret.
†recipio tempore me domo te nunc†.
ad
Oppium
et Balbum scripsi
et quonam iis placeret modo
propius accedere ut hac de re considerarent. credo fore auctores.
sic enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam
de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa
sperem. ea spondent, confirmant. quae quidem mihi exploratiora
essent, si remansissem. sed ingero praeterita; vide, quaeso, igitur ea quae
restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis
factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur
Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad
Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse.
Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. quam
tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum.
de
Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. tanta enim desperatio
rerum eius omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem
futurum. non possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et castum et
gravem cognovi.
de
Fannio consoler te? perniciosa loquebatur de mansione tua. L.
vero Lentulus
Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias
desponderat. omnino haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat
infinitum. omnes enim qui in Italia manserant hostium numero
habebantur. sed velim haec aliquando solutiore animo. Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut
deprecaretur. de filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare
Caesaris liberto quem ego non vidi, qui istas Alexandrea
litteras attulit. is dicitur vidisse Quintum euntem an iam in
Asia. tuas litteras prout res postulat exspecto.
quas velim cures quam primum ad me perferendas. iiii K.
Decembr.
7
Scr. Brundisi xiv Kal. Ian. a. 706 (48).
CICERO ATTICO salutem
gratae tuae mihi litterae sunt, quibus accurate perscripsisti omnia quae ad
me pertinere arbitratus es. et factum igitur tu scribis istis placere et placere isdem istis lictoribus me uti, quod concessum
Sestio sit; cui non puto suos esse concessos sed ab ipso datos.
audio enim eum ea senatus consulta improbare quae post discessum tribunorum
facta sunt. qua re poterit, si volet sibi constare, nostros lictores
comprobare.
quamquam quid ego de lictoribus qui paene ex Italia decedere sim
iussus? nam ad me misit Antonius exemplum Caesaris
ad se litterarum in quibus erat se audisse Catonem et L.
Metellum in Italiam venisse Romae ut essent
palam. id sibi non placere ne qui motus ex eo fierent; prohiberique omnis
Italia nisi quorum ipse causam cognovisset; deque eo vehementius erat
scriptum. itaque
Antonius petebat a me per litteras ut sibi ignoscerem; facere se non posse
quin iis litteris pareret. tum ad eum misi L. Lamiam qui
demonstraret illum Dolabellae dixisse ut ad me scriberet ut in
Italiam quam primum venirem; eius me litteris venisse. tum
ille edixit ita ut me exciperet et Laelium nominatim. quod sane
nollem; poterat enim sine nomine res ipsa excipi.
o multas et gravis offensiones! quas quidem tu das
operam ut lenias, nec tamen nihil proficis, quin hoc ipso minuis dolorem meum, quod ut
minuas tam valde laboras; idque velim ne gravere quam saepissime facere.
maxime autem adsequere quod vis, si me adduxeris ut existimem me bonorum
iudicium non funditus perdidisse. quamquam quid tu in eo potes?
nihil scilicet. sed si quid res dabit tibi facultatis, id me
maxime consolari poterit; quod nunc quidem video non esse sed, si quid, ex eventis, ut
hoc nunc accidit. dicebar debuisse cum Pompeio proficisci.
exitus illius minuit eius offici praetermissi reprehensionem.
sed ex omnibus nihil magis tamen desideratur quam
quod in Africam non ierim. iudicio hoc sum usus non esse
barbaris auxiliis fallacissimae gentis rem publicam defendendam, praesertim contra
exercitum saepe victorem. non probant fortasse; multos enim viros bonos in
Africam venisse audio et scio fuisse antea. valde hoc loco
urgeor. hic quoque opus est casu, ut aliqui sint ex
eis aut, si potest, omnes qui salutem anteponant. nam si perseverant et
obtinent, quid nobis futurum sit vides. dices,
"quid illis,
si victi erunt?"
honestior est plaga. haec me excruciant.
Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres.
quod etsi non tam gloriosum est quam Catonis, tamen et
periculo vacuum est et dolore. extremum est eorum qui in Achaia
sunt. ii tamen ipsi se hoc melius habent quam nos quod et multi sunt uno in
loco et, cum in
Italiam venerint, domum statim venerint. haec tu perge, ut
facis, mitigare et probare quam plurimis.
quod te excusas, ego vero et tuas causas nosco et mea interesse puto te istic
esse vel ut cum iis quibus oportebit agas quae erunt agenda de nobis, ut ea quae egisti.
in primisque hoc velim animadvertas. multos esse arbitror qui ad
Caesarem detulerint delaturive sint me aut paenitere consili mei aut non
probare quae fiant. quorum etsi utrumque verum est, tamen ab illis dicitur
animo a me alienato, non quo ita esse perspexerint. sed
in eo est totum ut hoc Balbus sustineat et
Oppius et eorum crebris litteris illius voluntas erga me confirmetur.
et hoc plane ut fiat diligentiam adhibebis.
alterum est cur te nolim discedere, quod scribis
Tulliam
te flagitare. o rem miseram! quid scribam aut quid velim? breve faciam,
lacrimae enim se subito profuderunt. tibi permitto, tu consule; tantum vide
ne hoc tempore isti obesse aliquid possit. ignosce, obsecro te.
non possum prae fletu et dolore diutius in hoc loco commorari.
tantum dicam, nihil mihi gratius esse quam quod eam diligis.
quod litteras quibus putas opus esse curas dandas facis commode.
Quintum filium vidi qui Sami vidisset, patrem
Sicyone: quorum deprecatio est facilis. utinam illi qui prius illum
viderint me apud eum velint adiutum tantum quantum ego illos vellem si quid possem!
quod rogas ut in bonam partem accipiam si qua sint in tuis litteris quae me
mordeant, ego vero in optimam teque rogo ut aperte, quem ad modum facis, scribas ad me
omnia idque facias quam saepissime. vale. xiiii K. Ian.
8
Scr. Brundisi xiiii K. Ian. a. 706 (48).
CICERO ATTICO salutem
quantis curis conficiar etsi profecto vides, tamen cognosces ex
Lepta et Trebatio. maximas poenas pendo
temeritatis meae quam tu prudentiam mihi videri vis; neque te deterreo quo minus id
disputes scribasque ad me quam saepissime. non nihil enim me levant tuae
litterae hoc tempore. per eos qui nostra causa volunt valentque apud illum
diligentissime contendas opus est, per Balbum et Oppium
maxime, ut de me scribant quam diligentissime. oppugnamur enim, ut audio, et
a praesentibus quibusdam et per litteras. iis ita est occurrendum ut rei
magnitudo postulat.
Fufius est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non
solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. dictitat se a me apud
Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius
amici. neque vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre.
nihil mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum.
qui ex ipso audissent cum Sicyone palam multis audientibus
loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. nosti genus, etiam expertus es
fortasse. in me id est omne conversum. sed augeo commemorando
dolorem et facio etiam tibi. qua re ad illud redeo. cura
ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. ad
quos videbitur velim cures litteras meo nomine. vale. xiii Kal.
Ian.
9
Scr. Brundisi iii Non. Ian. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
ego vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla
sum spe quippe qui exceptionibus edictorum retinear. quae si non essent
sedulitate effectae et †benivolentie va†, liceret mihi abire in
solitudines aliquas. nunc ne id quidem licet. quid autem me iuvat
quod ante initum tribunatum veni, si ipsum quod veni nihil iuvat? iam quid
sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim confectus et
oppressus? cotidie iam Balbi ad me litterae languidiores
multaeque multorum ad illum fortasse contra me. meo vitio pereo; nihil mihi
mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt. ego enim cum genus belli
viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem
ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum.
cessi meis vel potius parui. ex quibus unus qua mente fuerit, is
quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quae ad te et ad alios misit.
quas ego numquam aperuissem, nisi res acta sic esset. delatus
est ad me fasciculus. solvi, si quid ad me esset litterarum. nihil
erat, epistula Vatinio et Ligurio altera. iussi ad
eos deferri. illi ad me statim ardentes dolore venerunt scelus hominis
clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. hic
Ligurius furere, se enim scire summo illum in odio fuisse
Caesari. illum tamen non modo favisse sed etiam tantam illi
pecuniam dedisse honoris mei causa. hoc ego dolore accepto volui scire quid
scripsisset ad ceteros; ipsi enim illi putavi perniciosum fore, si eius hoc tantum
scelus percrebruisset. cognovi eiusdem generis. ad te misi.
quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. nil me
laedet. nam quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum
Pomponia. hac ille acerbitate initio navigationis cum usus
esset, tanto me dolore adfecit ut postea iacuerim, neque nunc tam pro se quam contra me
laborare dicitur.
ita omnibus rebus urgeor; quas sustinere vix possum vel plane nullo modo
possum. quibus in miseriis una est pro omnibus quod istam miseram patrimonio,
fortuna omni spoliatam relinquam. qua re te, ut
polliceris, videre plane velim. alium enim cui illam commendem habeo neminem,
quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi. sed si me non
offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque in ea quantum poteris mitigato.
haec ad te die natali meo scripsi.
quo utinam susceptus non essem aut ne quid ex eadem matre postea natum
esset! plura scribere fletu prohibeor.
10
Scr. Brundisi xii K. Febr. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
ad meas incredibilis aegritudines aliquid novi accedit ex iis quae de Q. Q.
ad me adferuntur. P. Terentius meus necessarius operas in
portu et scriptura Asiae pro magistro dedit. is
Quintum filium Ephesi vidit vi Idus Decembr.
eumque studiose propter amicitiam nostram invitavit; cumque ex eo de me percontaretur,
eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse
orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus. multa a
se dicta contra eius amentiam. multa postea Patris simili
scelere secum Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas
ad te misi perspicere potuisti. haec tibi dolori esse certo scio; me quidem
excruciant et eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto.
de
Africanis rebus longe alia nobis ac tu scripseras nuntiantur.
nihil enim firmius esse dicunt, nihil paratius. accedit
Hispania et alienata Italia, legionum nec vis eadem nec
voluntas, urbanae res perditae. quid est ubi acquiescam, nisi quam diu tuas
litteras lego? quae essent profecto crebriores, si quid haberes quo putares
meam molestiam minui posse. sed tamen te rogo ut ne intermittas scribere ad
me quicquid erit eosque qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes,
accuses tamen, non ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant.
plura ad te scribam, si mihi ad eas litteras quas proxime ad te dedi
rescripseris. vale. xii K. Febr.
11
Scr. Brundisi viri Id. Mart. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
confectus iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam
scribere facile id exsequi possim, hoc minus, quod res nulla est quae scribenda
sit cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. ita iam ne
tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliud adferunt quod velim. qua
re tu quidem scribito, cum erit quoi des. ego tuis proximis, quas tamen iam
pridem accepi, nihil habeo quod rescribam; longo enim intervallo video immutata esse
omnia; illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendere.
P. Sallustio curanda sunt HS. x_x_x_ quae
accepi a Cn. Sallustio. velim videas ut sine mora
curentur. de ea re scripsi ad Terentiam. atque hoc
ipsum iam prope consumptum est. qua re id quoque velim cum illa videas, ut
sit qui utamur. hic fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; sed,
prius quam id scirem, nihil sum ausus sumere. qui sit omnium rerum status
noster vides. nihil est mali quod non et sustineam et exspectem.
quarum rerum eo gravior est dolor quo culpa maior. ille in
Achaia non cessat de nobis detrahere. nihil videlicet tuae
litterae profecerunt. vale. viii Idus Mart.
12
Scr. Brundisi viii Id. Mart. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. VIII Id. Mart.
vespere. eo autem die mane tabellarios miseram; quibus ad te dederam
litteras. tuis tamen lectis litteris putavi iam aliquid rescribendum esse ea
re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari
adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim. nihil
opus est mihi nova ratione. saepe enim ad eum scripsi multisque mandavi
me non potuisse, quom cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam.
nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non
meo consilio usum esse. posteaque quom mihi litterae a Balbo
Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratrem
"lituum"
meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum
cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in
praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nihilo minus his verbis ad
Caesarem scripsi:
"de
Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi
commendare hoc meo tempore non audeo. illud dumtaxat tamen audebo petere
abs te quod potero, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia
constarent minusve te diligerem potiusque semper illum auctorem nostrae coniunctionis
fuisse meique itineris comitem, non ducem. qua re ceteris in rebus tantum
ei tribues quantum humanitas tua amicitiaque vestra postulat. ego ei ne
quid apud te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo."
qua re si quis congressus fuerit mihi cum Caesare, etsi non
dubito quin is lenis in illum futurus sit idque iam declaraverit, ego tamen is ero qui
semper fui. sed, ut video, multo magis est nobis laborandum de
Africa; quam quidem tu scribis confirmari cotidie magis ad condicionis
spem quam victoriae. quod utinam ita esset! sed longe aliter esse
intellego teque ipsum ita existimare arbitror, aliter autem scribere non fallendi sed
confirmandi mei causa, praesertim cum adiungatur ad Africam etiam
Hispania.
quod me admones ut scribam ad Antonium et ad ceteros, si
quid videbitur tibi opus esse, velim facias id quod saepe fecisti. nihil enim
mihi venit in mentem quod scribendum putem. quod me audis erectiorem esse
animo, quid putas cum videas accessisse ad superiores aegritudines praeclaras generi
actiones? tu tamen velim ne intermittas, quod eius facere poteris, scribere
ad me, etiam si rem de qua scribas non habebis. semper enim adferunt aliquid
mihi tuae litterae. Galeonis hereditatem crevi.
puto enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est.
viii Idus Martias.
13
Scr. Brundisi circ. med. m. Mart. a. 707
(47).
CICERO ATTICO salutem
a Murenae liberto nihil adhuc acceperam litterarum. P.
Siser reddiderat eas quibus rescribo. de
Servi patris litteris quod scribis, item Quintum in
Syriam venisse quod ais esse qui nuntient, ne id quidem verum est.
quod certiorem te vis fieri quo quisque in me animo sit aut fuerit eorum
qui huc venerunt, neminem alieno intellexi. sed quantum id mea intersit
existimare te posse certo scio. mihi cum omnia sint intolerabilia ad dolorem,
tum maxime quod in eam causam venisse me video ut sola utilia mihi esse videantur quae
semper nolui. P. Lentulum patrem
Rhodi esse aiunt, Alexandreae filium, Rhodoque
Alexandream
C. Cassium profectum esse constat.
Quintus mihi per litteras satis facit multo asperioribus verbis quam cum
gravissime accusabat. ait enim se ex litteris tuis intellegere tibi non
placere quod ad multos de me asperius scripserit, itaque se paenitere quod animum tuum
offenderit; sed se iure fecisse. deinde perscribit spurcissime quas ob
causas fecerit. sed neque hoc tempore nec antea patefecisset odium suum in
me, nisi omnibus rebus me esse oppressum videret. atque utinam vel nocturnis,
quem ad modum tu scripseras, itineribus propius te accessissem! nunc nec ubi
nec quando te sim visurus possum suspicari.
de coheredibus Fufidianis nihil fuit quod ad me scriberes; nam
et aequum postulant et quicquid egisses recte esse actum putarem.
de fundo Frusinati redimendo iam pridem intellexisti voluntatem meam.
etsi tum meliore loco res erant nostrae neque tam mihi desperatum iri
videbatur, tamen in eadem sum voluntate. id quem ad modum fiat tu videbis.
et velim, quod poteris, consideres ut sit unde nobis suppeditentur sumptus
necessarii. si quas habuimus facultates, eas Pompeio tum cum id
videbamur sapienter facere detulimus. itaque tum et a tuo vilico sumpsimus et
aliunde mutuati sumus cum Quintus queritur per litteras sibi nos nihil
dedisse, qui neque ab illo rogati sumus neque ipsi eam pecuniam aspeximus.
sed velim videas quid sit quod confici possit quidque mihi de omnibus des
consili; et causam nosti.
plura ne scribam dolore impedior. si quid erit quod ad quos
scribendum meo nomine putes, velim ut soles facias, quotiensque habebis quoi des ad me
litteras nolim praetermittas. vale.
14
Scr. Brundisii circ. vi K. Mai. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
non me offendit veritas litterarum tuarum quod me cum communibus tum
praecipuis malis oppressum ne incipis quidem, ut solebas, consolari faterisque id
fieri iam non posse. nec enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud,
comites me et socios habere putabam. omnes enim Achaici
deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in
Africam dicuntur navigaturi. ita praeter Laelium
neminem habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod iam est receptus.
de me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium
scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent
locuti. quibuscum tu de hoc ipso conloquare velim et ad me quid tibi
responderint scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis,
sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. etsi omnium conspectum horreo,
praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud velim non reperio.
Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et
Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur.
ad
Minucium
Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS
x_x_x_ potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis
praediis. † et advideo tamen exspecto†; quem videre, si ullo modo
potest (poscit enim res), pervelim. iam extremum concluditur; †ibi
facile est, quod quale sit hic gravius existimare†. vale.
15
Scr. Brundisi prid. Id. Mai. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
quoniam iustas causas adfers quor te hoc tempore videre non possim, quaeso,
cogita quid sit mihi faciendum. ille
enim ita videtur Alexandream tenere ut eum scribere etiam pudeat de
illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur,
Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco
commoraturi. quid mihi igitur putas agendum? video difficile esse
consilium. sum enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque
ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. sed tamen scire velim quid censeas;
idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem videre.
Minucium
X_I_I_ sola curasse scripsi ad te antea. quod superest
velim videas ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me sed
acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. nihil fingi potest mali quo
non urgear. omnia tamen sunt faciliora quam peccati dolor qui et maximus est
et aeternus. cuius peccati si socios essem habiturus ego quos putavi, tamen
esset ea consolatio tenuis. sed habet aliorum omnium ratio exitum, mea
nullum. alii capti, alii interclusi non veniunt in dubium de voluntate, eo
minus scilicet cum se expedierint et una esse coeperint. ii autem ipsi qui
sua voluntate ad Fufium venerunt nihil possunt nisi timidi existimari.
multi autem sunt qui, quocumque modo ad illos se recipere volent,
recipientur. quo minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere.
solius enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse
Laeli. sed quid me id levat? nam C. quidem
Cassium aiunt consilium Alexandream eundi mutavisse.
haec ad te scribo, non ut †quem tuam demere†
sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae
gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. quin etiam
Aesopi filius me excruciat. prorsus nihil abest quin sim
miserrimus. sed ad primum revertor quid putes faciendum, occultene aliquo
propius veniendum an mare transeundum. nam hic maneri diutius non potest
de
Fufidianis qua re nihil potuit confici? genus enim condicionis
eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor
licitatione expleri posset. hoc ego non sine causa quaero.
suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro
esse malle. vale. Pr. Idus
Maias.
16
Scr. Brundisi. iii Nou. luot. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista
epistula nihil consoletur. nam et exigue scripta est et suspiciones magnas
habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo. de obviam itione ita
faciam ut suades. neque enim ulla de adventu eius opinio est neque si qui ex
Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc
fraudem incidi. nihil video quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea
plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in
Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, in
Italia. ego vero etiam si rediturus ille est qui adhuc bellum
gerere dicitur tamen ante reditum eius negotium confectum iri puto.
quod autem scribis quandam laetitiam
bonorum esse commotam ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil praetermittis in quo
putes aliquid solaci esse, sed ego non adducor quemquam bonum ullam salutem putare mihi
tanti fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium
quidem habeo quemquam. qui in Asia sunt rerum exitum exspectant,
Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt.
Horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; mora
Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit.
quam ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in
perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres. si
recipior ab his, quod vides non fieri, tamen quoad bellum erit quid agam aut ubi sim non
reperio; sin iactor, eo minus. itaque tuas litteras exspecto easque ut ad me
sine dubitatione scribas rogo.
quod suades ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, si
me quicquam istae litterae delectarent. etsi quidam scripsit ad me his
verbis,
"ego ut in his malis Patris sum non invitus; essem
libentius, si frater tuus ea de te loqueretur quae ego audire vellem."
quod ais illum ad te scribere me sibi nullas litteras remittere, semel ab
ipso accepi. ad eas Cephalioni dedi qui multos mensis
tempestatibus retentus est. Quintum filium ad me acerbissime scripsisse iam
ante ad te scripsi.
extremum est quod te
orem, si putas rectum esse et a te suscipi posse, cum Camillo communices ut
Terentiam moneatis de testamento. tempora monent ut videat ut
satis faciat quibus debeat. auditum ex Philotimo est eam
scelerate quaedam facere. credibile vix est, sed certe, si quid est quod
fieri possit, providendum est. de omnibus rebus velim ad me scribas et maxime
quid sentias de ea in qua tuo consilio egeo etiam si nihil excogitas. id enim
mihi erit pro desperato. iii Non. Iun.
17
Scr. Brundisi prid. Id. aut Id. Iun. a. 707
(47).
CICERO ATTICO salutem
properantibus tabellariis alienis hanc epistulam dedi. eo brevior
est et quod eram missurus nostros. Tullia mea venit ad me pr. Idus
Iunias deque tua erga se observantia benevolentiaque mihi plurima exposuit
litterasque reddidit trinas. ego autem ex ipsius virtute, humanitate, pietate
non modo eam voluptatem non cepi quam capere ex singulari filia debui sed etiam
incredibili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna versari idque
accidere nullo ipsius delicto summa culpa mea. itaque a te neque
consolationem iam qua cupere te uti video nec consilium quod capi nullum potest exspecto
teque omnia cum superioribus saepe litteris tum proximis temptasse intellego.
Scr. Brundisi xvii K. Quint. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
ego cum Sallustio
Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam
autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem.
itaque matri eam, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus.
Paeto, †que ad modum consolandis scripsisti†,
putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse.
quod
Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio.
sed non dubito quin istis persuaderi nullo modo possit ea quae
faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar. ego tamen utar moderatione
qua potero; quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego.
te iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde
molestum est. illum ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat
constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus
Martias nec post Idus Decembr. ab illo datas ullas litteras.
ex quo intellegis illud de litteris a. d. v Idus Febr. datis,
quod inane esset etiam si verum esset, non verum esse. L. Terentium
discessisse ex Africa scimus Paestumque venisse.
quid is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat
scire velim. dicitur enim per Nasidium emissus esse.
id quale sit velim, si inveneris, ad me scribas. de HS X_, ut scribis, faciam. vale. xvii Kal.
Quintilis.
18
Scr. Brundisi xii K. Quint a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
de illius Alexandrea discessu nihil adhuc rumoris, contraque
opinio valde esse impeditum. itaque nec mitto, ut constitueram,
Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. quodvis enim
supplicium levius est hac permansione. hac de re et ad Antonium
scripsi et ad Balbum et ad Oppium. sive enim bellum
in Italia futurum est sive classibus utetur, hic esse me minime convenit;
quorum fortasse utrumque erit, alterum certe.
intellexi omnino ex Oppi sermone quem tu mihi scripsisti quae
istorum ira esset, sed ut eam flectas te rogo. nihil omnino iam exspecto nisi
miserum, sed hoc perditius in quo nunc sum fieri nihil potest. qua re
et cum Antonio loquare velim et cum istis et rem, ut
poteris, expedias et mihi quam primum de omnibus rebus rescribas. vale.
xii Kal. Quintil.
19
Scr. Brundisi xi K. Sext. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
cum tuis dare possem litteras non praetermisi, etsi quod scriberem non
habebam. tu ad nos et rarius scribis quam solebas et brevius, credo quia
nihil habes quod me putes libenter legere aut audire posse. verum tamen velim
si quid erit, qualecumque erit, scribas. est autem
unum quod mihi sit optandum si quid agi de pace possit; quod nulla equidem habeo in spe;
sed quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare quod optandum vix est.
Philotimus dicitur Id. Sext.
nihil habeo de illo amplius. tu velim ad ea mihi rescribas quae ad
te antea scripsi. mihi tantum temporis satis est dum ut in pessimis rebus
aliquid caveam qui nihil umquam cavi. vale. xi Kal. Sextil.
20
Scr. Brundisi xvi K. Sept a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
xvii K. Septembris venerat die xxviii Seleucea
Pieria
C. Treboni
libertus qui se Antiocheae diceret apud
Caesarem vidisse Quintum filium cum Hirtio; eos
de Quinto quae voluissent impetrasse nullo quidem negotio. quod
ego magis gauderem si ista nobis impetrata quicquam ad spem explorati haberent.
sed et alia timenda sunt ab aliis
Quintis
que, et ab hoc ipso quae dantur, ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate.
etiam
Sallustio ignovit.
omnino dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem eius
differri. M. Gallius
Q. f. mancipia Sallustio reddidit. is venit
ut legiones in Siciliam traduceret. eo protinus iturum
Caesarem
Patris. quod si faciet ego, quod ante mallem, aliquo propius
accedam. tuas litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer
exspecto. vale. xvi Kal. Septembris.
21
Scr. Brundisii vi aut v K. Sept a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
accepivi Kal. Sept. litteras a te datas xii Kal. doloremque quem ex
Quinti scelere iam pridem acceptum iam abieceram, lecta eius epistula
gravissimum cepi. tu etsi non potuisti ullo modo facere ut mihi illam
epistulam non mitteres, tamen mallem non esse missam.
ad ea autem quae scribis de testamento, videbis quid et quo modo.
de nummis et illa sic scripsit ut ego ad te antea, et nos, si quid opus
erit, utemur ex eo de quo scribis.
ille ad Kal. Sept. Athenis non videtur fore. multa
eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces.
legio xii, ad quam primam Sulla venit, lapidibus egisse
hominem dicitur. nullam putant se commoturam. illum arbitrabantur
protinus Patris in Siciliam. sed si hoc ita est,
huc veniat necesse est. ac mallem †illum†; aliquo enim
modo hinc evasissem. nunc metuo ne sit exspectandum et cum reliquis etiam
loci gravitas huic miserrimae perferenda.
quod me mones ut ea quae agam ad tempus accommodem,
facerem, si res pateretur et si ullo modo fieri posset. sed in tantis nostris
peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod aut facere dignum nobis aut
simulare possim. Sullana confers; in quibus omnia genere ipso
praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata. haec autem eius
modi sunt ut obliviscar mei multoque malim quod omnibus sit
melius quam quorum utilitatem meam iunxi. tu ad me
tamen velim quam saepissime scribas eoque magis quod praeterea nemo scribit ac, si
omnes, tuas tamen maxime exspectarem. quod scribis illum per me
Quinto fore placatiorem, scripsi ad te antea eum statim
Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem. vale.
22
Scr. Brundisi circ. K. Sept., ut videtur, a. 707
(47).
CICERO ATTICO salutem
diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius.
accepi enim a te litteras quibus videris vereri ut epistulas illas
acceperim. quas quidem vellem mihi numquam redditas; auxerunt enim mihi
dolorem nec, si in aliquem incidissent, quicquam novi
attulissent. quid enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc
litterarum? quod ne Caesar quidem ad istos videtur misisse, quasi qui
illius improbitate offenderetur, sed, credo, uti notiora nostra mala essent.
nam quod te vereri scribis ne illi obsint eique rei me
vis mederi, ne rogari quidem se passus est de illo. quod quidem
mihi molestum non est; illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere.
Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla.
currunt ad illum pulsi a militibus qui se negant usquam, nisi acceperint.
ergo ille huc veniet, quod non putabant, tarde quidem. itinera
enim ita facit ut multos dies in †oppidum† ponat.
Pharnaces autem, quoquo modo aget, adferet moram. quid mihi
igitur censes? iam enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli quae mihi
languorem adfert in dolore. an his illuc euntibus mandem ut me excusent, ipse
accedam propius? quaeso, attende et me, quod adhuc saepe rogatus non fecisti,
consilio iuva. scio rem difficilem esse, sed ut in
malis etiam illud mea magni interest te ut videam. profecto aliquid
profecero, si id acciderit. de testamento, ut scribis, animadvertes.
23
Scr. Brundisi vii Id. Quint a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
quod ad te scripseram ut cum Camillo communicares, de eo
Camillus mihi scripsit te secum locutum.
tuas litteras exspectabam; nisi illud quidem mutari, si aliter est et
oportet, non video posse. sed cum ab illo accepissem litteras, desideravi
tuas (etsi putabam te certiorem factum non esse), modo valeres; scripseras enim te
quodam valetudinis genere temptari.
Agusius quidam Rhodo venerat viii Idus Quint.
is nuntiabat Quintum filium ad Caesarem profectum
iiii Kal. Iun., Philotimum
Rhodum pridie eum diem venisse, habere ad me litteras. ipsum
Agusium audies. sed tardius iter faciebat. eo feci ut
eo celeriter eunti darem. quid sit in iis litteris nescio, sed mihi
valde Quintus frater gratulatur. equidem in meo tanto peccato
nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse.
te oro ut de hac misera cogites et illud de quo ad te proxime scripsi, ut
aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento.
illud quoque vellem antea sed omnia timuimus. Melius quidem in
pessimis nihil fuit discidio. aliquid fecissemus ut viri vel tabularum
novarum nomine vel nocturnarum expugnationum vel Metellae vel omnium
malorum; nec res perisset et videremur aliquid doloris virilis habuisse.
memini omnino tuas litteras sed et tempus illud; etsi quidvis praestitit.
nunc quidem ipse videtur denuntiare; audimus enim de statua
Clodi. generumne nostrum potissimum vel hoc vel tabulas novas?
placet mihi igitur et item tibi nuntium remitti. petet fortasse
tertiam pensionem. considera igitur tumne cum ab ipso nascetur an prius.
ego si ullo modo potuero, vel nocturnis itineribus experiar ut te videam.
tu et haec et si quid erit quod intersit mea scire scribas velim.
vale.
24
Scr. Brundisi viii Id. Sext a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
quae dudum ad me et quae etiam †ad me visat†
Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. eo sum
miserior, etsi nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima
iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. qua re istuc feramus.
quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut
caveamus mones. ea enim est a nobis contracta culpa ut
omni statu omnique populo exitum habitura videatur.
sed ad meam manum redeo, erunt enim haec occultius agenda. vide,
quaeso, etiam nunc de testamento, quod tum factum cum illa
†querere† coeperat. non, credo, te commovit; neque enim
rogavit ne me quidem. sed quasi ita sit, quoniam in sermonem iam venisti,
poteris eam monere ut aliquoi committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit.
equidem tibi potissimum velim, si idem illa vellet. quam quidem
celo miseram me hoc timere. de illo altero scio equidem venire nunc nil posse
sed seponi et occultari possunt ut extra ruinam sint eam quae impendet.
nam quod scribis nobis nostra et tua et Terentiae fore parata,
tua credo, nostra quae poterunt esse? de
Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia) quid ad hoc addi
potest? scripseras ut HS X_I_I_ permutarem; tantum esse
reliquum de argento. misit illa CCIↃↃ mihi
et adscripsit tantum esse reliquum. cum hoc tam parvum de parvo detraxerit,
perspicis quid in maxima re fecerit.
Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium
certiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt ibi se eum de suis
controversiis in ius adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est)
in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. ita aut nihil puto eum
habere quod putet ad me celerius perferendum aut adeo me in
malis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad
me referre non curet. ex quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum
quantum videor debere. nihil enim mea minus interesse puto quam quid illinc
adferatur. id quam ob rem te intellegere certo scio.
quod me mones de vultu et oratione ad tempus accommodanda, etsi difficile
est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam interesse putarem. quod scribis
litteris putare Africanum negotium confici posse, vellem scriberes cur ita
putares; mihi quidem nihil in mentem venit qua re id putem fieri posse. tu
tamen velim, si quid erit quod consolationis aliquid habeat, scribas ad me; sin, ut
perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. ego ad te, si quid audiero citius,
scribam. vale. viii Idus Sextil.
25
Scr. Brundisi iii Non. Quint a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
facile adsentior tuis litteris quibus exponis pluribus verbis nullum consistere consilium quo a te possim iuvari. consolatio
certe nulla est quae levare possit dolorem meum. nihil est enim contractum
casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus iis erroribus et miseriis et animi et
corporis quibus proximi utinam mederi maluissent! quam ob rem quoniam neque
consili tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi ostenditur, non quaeram haec a
te posthac; tantum velim ne intermittas, scribas ad me quicquid veniet tibi in mentem
cum habebis cui des et dum erit ad quem des; quod longum non erit.
illum discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex
Sulpici litteris; quas cuncti postea nuntii confirmarunt. quod
verum an falsum sit, quoniam mea nihil interest, utrum malim nescio.
quod ad te iam pridem de testamento scripsi, apud †epistulas velim
ut possim adversas.† ego huius miserrimae
†facultate† confectus conflictor. nihil umquam simile
atum puto. quoi si qua re consulere aliquid possum, cupi a te admoneri.
video eandem esse difficultatem quam in consilio dando ante.
tamen hoc me magis sollicitat quam omnia. in pensione secunda
caeci fuimus. aliud mallem; sed praeteriit. te oro, ut in perditis
rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex
supellectile, des operam. iam enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore
condicio pacis eaque quae sunt etiam sine adversario peritura.
haec etiam, si videbitur, cum Terentia loquere opportune.
non queo omnia scribere. vale. iii Non. Quintil.