Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Scr. in Arpinati viii K. Dec. a. 708 (46).
CICERO ATTICO salutem
undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaravi egrediens e villa
ante lucem atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in
Tusculano, ibi unum diem; v Kalend. igitur ad constitutum.
atque utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum
Atticae possim currere! quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad
me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid
scribat ad te; eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque
Piliae. et tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad
me si quid habebis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me venit cum epistula tua
tabellarius; qua lecta de Atticae febricula scilicet valde dolui.
reliqua quae exspectabam ex tuis litteris cognovi omnia; sed quod scribis
"igniculum matutinum γεροντικόν,"
γεροντικώτερον est memoriola vacillare. ego
enim iiii Kal. Axio dederam, tibi iii, Quinto quo die
venissem, id est v Kal. Hoc igitur habebis, novi nihil.
quid ergo opus erat epistula? quid, cum coram sumus et garrimus
quicquid in buccam? est profecto quiddam λέσχη, quae habet, etiam si nihil subest, conlocutione ipsa suavitatem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
2
Scr. Romae ante med. m. Apr. a. 708 (46).
CICERO ATTICO salutem
hic rumores tamen Murcum perisse naufragio, Asinium
delatum vivum in manus militum, L navis delatas uticam reflatu hoc,
Pompeium non comparere nec in Balearibus omnino fuisse, ut
Paciaecus adfirmat. sed auctor nullius rei quisquam.
habes quae, dum tu abes, locuti sint. ludi interea
Praeneste. ibi
Hirtius et isti omnes.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et quidem ludi dies viii. quae cenae, quae deliciae!
res interea fortasse transacta est. o miros homines! at
Balbus aedificat; τί γὰρ αὐτῷ μέλει;
verum si quaeris, homini non recta sed voluptaria quaerenti nonne βεβίωται? tu interea dormis. iam
explicandum est πρόβλημα, si quid acturus es.
si quaeris quid putem, ego fructum puto. sed quid multa?
iam te videbo et quidem, ut spero, de via recta ad me. simul
enim et diem Tyrannioni constituemus et si quid aliud.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
3
Scr. in Tusculano iii Id. Iun. a. 708 (46).
CICERO ATTICO salutem
unum te puto minus blandum esse quam me et, si uterque nostrum est aliquando
adversus aliquem, inter nos certe numquam sumus. audi igitur me hoc ἀγοητεύτωσ dicentem. ne vivam, mi
Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi ceteroqui sum
libenter, sed μακάρων νῆσοι tanti sunt ut sine te sim
tot dies. qua re obduretur hoc triduum ut te quoque ponam in eodem πάθει; quod ita est profecto. sed velim scire
hodiene statim de auctione et quo die venias. ego me interea cum libellis; ac
moleste fero Vennoni me historiam non habere.
2
sed tamen ne nihil de re, nomen illud, quod a
Caesare, tris habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo,
etsi praeter ipsam turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere) aut delegationem a mancipe
annua die (quis erit cui credam, aut quando iste Metonis annus veniet?) aut
Vettieni condicione semissem. σκέψαι
igitur. ac vereor ne iste iam auctionem nullam faciat sed ludis factis
Ἀτύπῳ subsidio currat, ne talis vir ἀλογηθῇ. sed
μελήσει. tu
Atticam, quaeso, cura et ei salutem et Piliae
Tulliae quoque verbis plurimam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
4
Scr. in Tusculano xvii K. Quint a. 708 (46).
CICERO ATTICO salutem
o gratas tuas mihi iucundasque litteras! quid quaeris? restitutus est mihi
dies festus. angebar enim quod Tiro
ἐνερευθέστερον te sibi esse visum dixerat.
addam igitur, ut censes, unum diem
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed de Catone
πρόβλημα Ἀρχιμήδειον est. non adsequor ut
scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint; quin
etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni voluntate consiliisque quae de re publica
habuit recedam ψιλῶσque velim gravitatem constantiamque
eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum ἄκουσμα
sit.
sed vere laudari ille vir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae
nunc sunt et futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam
reliquerit. horum quid est quod Aledio probare possimus?
sed cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad
convalescendum adhibe prudentiam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
5
Scr. in Tusculano in m. Quint. a. 708
(46).
CICERO ATTICO salutem
Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur
Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam
domum. addo etiam Philotimum tertium. o stultitiam, nisi mea
maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem ἔρανον a te! fac non ad
"διψῶσαν κρήνην"
sed ad Πειρήνην eum venisse,
"ἄμπνευμα σεμνὸν Ἀλφειοῦ"
in te
"κρήνῃ,"
ut scribis,
haurire in tantis suis praesertim angustiis, ποῖ ταῦτα ἄρα
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed ipse viderit. Cato me quidem delectat, sed etiam
Bassum
Lucilium sua.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. in Tusculano prid. K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de
Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil novi. noscenda autem
est natura, non facultas modo. de
Hortensio et Verginio tu, si quid dubitabis. etsi quod magis
placeat, ego quantum aspicio, non facile inveneris. cum
Mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus.
ad
avium
scripsi ut ea quae bene nosset de auro Pisoni demonstraret.
tibi enim sane adsentior et istud nimium diu duci et omnia nunc undique
contrahenda. te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me
pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi.
sed mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis verum etiam quod
videre videor quo modo agas. neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. in Tusculano i aut ii Id. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
Tubulum praetorem video L.
Metello
Q. Maximo consulibus. nunc velim P.
Scaevola, pontifex maximus, quibus consulibus tribunus pl.
equidem puto proximis, Caepione et Pompeio;
praetor enim L.
Furio
Sex. Atilio. dabis igitur tribunatum et, si poteris,
Tubulus quo crimine. et vide, quaeso, L.
Libo, ille qui de Ser. Galba, Censorinone
et Manilio an T. Quinctio
M'. Acilio consulibus tribunus pl. fuerit. conturbabat
enim me epitome Bruti
Fanniana, in Bruti epitoma Fannianorum scripsi
quod erat in extremo, idque ego secutus hunc Fannium qui scripsit historiam
generum esse scripseram Laeli. sed tu me γεωμετρικῶσ refelleras, te autem nunc Brutus et
Fannius. ego tamen de bono auctore Hortensio sic
acceperam ut apud Brutum est. hunc igitur locum expedies.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. in Tusculano prid. Id. Iun. a. 708 (46).
CICERO ATTICO salutem
ego misi Tironem
Dolabellae obviam. is ad me Idibus revertetur.
te exspectabo postridie. de
Tullia mea tibi antiquissimum esse video idque ita ut sit te vehementer
rogo. ergo ei in integro omnia; sic enim scribis. mihi etsi
Kalendae vitandae fuerunt Nicasionumque ἀρχέτυπα fugienda conficiendaeque tabulae, nihil tamen tanti ut a te
abessem fuit. cum
Romae essem et te iam iamque visurum me putarem, cotidie tamen horae quibus
exspectabam longae videbantur. scis me minime esse blandum; itaque minus
aliquanto dico quam sentio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
6
Scr. in Tusculano in interc. post a. 708
(46).
CICERO ATTICO salutem
de
Caelio vide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro. ego ista non
novi. sed certe in collubo est detrimenti satis. huc aurum si
accedit—sed quid loquor? tu videbis. habes
Hegesiae genus, quod Varro laudat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
venio ad Tyrannionem. ain tu? verum hoc fuit? sine me?
at ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? quo
modo hoc ergo lues? uno scilicet si mihi librum miseris; quod ut facias etiam
atque etiam rogo. etsi me non magis liber ipse delectabit quam tua admiratio
delectavit. amo enim πάντα φιληδείμονα
teque istam tam tenuem θεωρίαν tam valde admiratum esse
gaudeo. etsi tua quidem sunt eius modi omnia. scire enim vis; quo
uno animus alitur. sed, quaeso, quid ex ista acuta et gravi refertur ad
τέλοσ?
sed
longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem fortasse aliquo negotio.
et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem
unctumque repetemus. sed ad prima redeo. librum, si me amas,
mitte. tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te. "
ut etiam Oratorem legas? macte virtute! mihi
quidem gratum est et erit gratius si non modo in tuis libris sed
etiam in aliorum per librarios tuos
"
Aristophanem
"
reposueris pro
"Eupoli."
3
"Chremés, tantumne ab ré tua est otí tibi,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Caesar autem mihi inridere visus est
"quaeso"
illud tuum, quod
erat et εὐπινὲσ et urbanum. ita porro te
sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam
doleo tam diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut
volumus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708
(46).
CICERO ATTICO salutem
quae desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi;
breviter, sed etiam plura quam quaeris, in iis de Cicerone; cuius quidem
cogitationis initium tu mihi attulisti. locutus sum cum eo liberalissime;
quod ex ipso velim, si modo tibi erit commodum, sciscitere. sed quid differo?
exposui te ad me detulisse et quid vellet et quid
requireret. velle
Hispaniam, requirere liberalitatem. de liberalitate dixi,
quantum Publilius, quantum flamen Lentulus filio.
de
Hispania duo attuli, primum idem quod tibi, me vereri vituperationem.
non satis esse si haec arma reliquissemus? etiam contraria?
deinde fore ut angeretur cum a fratre familiaritate et omni gratia
vinceretur. vellem
magis liberalitate uti mea quam sua libertate. sed tamen permisi; tibi
enim intellexeram non nimis displicere. ego etiam atque etiam cogitabo teque
ut idem facias rogo. magna res est; simplex est manere, illud anceps.
verum videbimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit.
sin ille tardius, ego tamen triduum, et, quod praeterii,
Dolabella etiam mecum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708
(46).
CICERO ATTICO salutem
de
Cicerone multis res placet. comes est idoneus. sed de
prima pensione ante videamus. adest enim dies et ille currit.
scribe, quaeso, quid referat Celer egisse
Caesarem cum candidatis, utrum ipse in fenicularium an in
Martium campum cogitet. et scire sane velim numquid necesse
sit comitiis esse Romae. nam et Piliae satis
faciendum est et utique Atticae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
Scr. Asturae vi K. Sext a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
ne ego essem hic libenter atque id cotidie magis, ni esset ea causa quam tibi
superioribus litteris scripsi. nihil hac solitudine iucundius, nisi paulum
interpellasset Amyntae filius. ὢ ἀπεραντολογίας ἀηδοῦσ! cetera noli putare amabiliora fieri posse villa,
litore, prospectu maris, tumulis his rebus omnibus. sed neque haec digna
longioribus litteris nec erat quod scriberem, et somnus urgebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
Scr. Asturae v K. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
male me hercule de Athamante. tuus autem dolor
humanus is quidem sed magno opere moderandus. consolationum autem multae viae
sed illa rectissima: impetret ratio quod dies impetratura est. Alexin vero curemus,
imaginem Tironis, quem aegrum Romam remisi, et, si quid habet
collis ἐπιδήμιον, ad me cum
†testamento† transferamus. tota domus vacat superior,
ut scis. hoc puto valde ad rem pertinere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
11
Scr. in Tusculano m. interc. post. a. 708
(46).
CICERO ATTICO salutem
male de Seio. sed omnia humana tolerabilia ducenda.
ipsi enim quid sumus aut quam diu haec curaturi sumus? ea
videamus quae ad nos magis pertinent, nec tamen multo, quid agamus de senatu.
et ut ne quid praetermittam, Caesonius ad me litteras misit
Postumiam
Sulpici domum ad se venisse. de
Pompei
Magni filia tibi rescripsi nihil me hoc tempore cogitare; alteram vero
illam quam tu scribis, puto, nosti: nihil vidi foedius. sed adsum.
coram igitur. obsignata epistula accepi tuas.
Atticae hilaritatem libenter audio. commotiunculis
συμπάσχω.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
12
Scr. Asturae xvii K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est
delegandi. quoquo modo confice. turpe est rem impeditam iacere.
Insula
Arpinas habere potest germanam ἀποθέωσιν;
sed vereor ne minorem τιμὴν habere videatur ἐκτοπισμόσ. est igitur animus in hortis; quos
tamen inspiciam cum venero.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Epicuro, ut voles; etsi μεθαρμόσομαι. in
posterum genus hoc personarum. incredibile est quam ea quidam requirant.
ad antiquos igitur; ἀνεμέσητον γάρ.
nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere ut
eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem sed nescio quo modo tamen
exspecto. qua re sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque
cura.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
13
Scr. Asturae Non. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
commovet me Attica; etsi
adsentior Cratero. Bruti litterae scriptae et prudenter et
amice multas mihi tamen lacrimas attulerunt. me haec solitudo minus stimulat
quam ista celebritas. te unum desidero; sed litteris non difficilius utor
quam si domi essem. ardor tamen ille idem urget et manet non me hercule
indulgente me sed tamen repugnante.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua contentione
nec Balbo et Oppio; quibus quidem ille receperat mihique etiam
iusserat nuntiari se molestum omnino non futurum. sed cura ut excuser morbi
causa in dies singulos. Laenas hoc receperat. prende
C. Septimium, L. Statilium.
denique nemo negabit sc iuraturum quem rogaris. quod si erit
durius, veniam et ipse perpetuum morbum iurabo. cum enim mihi carendum sit
conviviis, malo id lege videri facere quam dolore. Cocceium velim appelles.
quod enim dixerat non facit. ego autem volo aliquod emere
latibulum et perfugium doloris mei.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
14
Scr. Asturae viii Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie litteras.
nihil esse negoti arbitror. quemcumque appellaris nemo negabit.
sed
Septimium vide et Laenatem et Statilium; tribus enim opus est.
sed mihi Laenas totum receperat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod scribis a Iunio te appellatum, omnino
Cornificius locuples est; sed tamen scire velim quando dicar spopondisse
et pro patre anne pro filio. neque eo minus, ut scribis, procuratores
Cornifici et Appuleium praediatorem videbis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod me ab hoc maerore recreari vis, facis ut omnia; sed me mihi non defuisse
tu testis es. nihil enim de maerore minuendo scriptum ab ullo est quod ego
non domi tuae legerim. sed omnem consolationem vincit dolor. quin
etiam feci quod profecto ante me nemo ut ipse me per litteras consolarer.
quem librum ad te mittam, si descripserint librarii. adfirmo
tibi nullam consolationem esse talem. totos dies scribo, non quo proficiam
quid sed tantisper impedior non equidem satis (vis enim urget),—sed relaxor
tamen ad omniaque nitor non ad animum sed ad vultum ipsum, si queam, reficiendum idque
faciens interdum mihi peccare videor, interdum peccaturus esse nisi faciam.
solitudo aliquid adiuvat, sed multo plus proficeret, si tu tamen
interesses. quae mihi una causa est hinc discedendi; nam pro malis recte
habebat. quamquam
id ipsum doleo. non enim iam in me idem esse poteris.
perierunt illa quae amabas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Bruti ad me litteris scripsi ad te antea. prudenter scriptae,
sed nihil quod me adiuvarent. quod ad te scripsit id vellem, ut ipse adesset.
certe aliquid, quoniam me tam valde amat, adiuvaret. quod si
quid scies, scribas ad me velim, maxime autem Pansa quando. de
Attica doleo, credo tamen Cratero. Piliam angi
veta. satis est me maerere pro omnibus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
15
Scr. Asturae vii Id. Mart a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
apud
Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser videbis.
in hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in silvam abstrusi
densam et asperam, non exeo inde ante vesperum. secundum te nihil est mihi
amicius solitudine. in ea mihi omnis sermo est cum litteris. eum
tamen interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares non sumus.
Bruto ut suades, rescribam. eas litteras cras habebis.
cum erit cui des, dabis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
16
Scr. Asturae vi Id. Mart a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
te tuis negotiis relictis nolo ad me venire, ego potius accedam, si diutius
impediere. etsi ne discessissem qui dem e conspectu tuo, nisi me plane
nihil ulla res adiuvaret. quod si esset aliquod levamen, id esset in te uno,
et cum primum ab aliquo poterit esse, a te erit. nunc tamen ipsum sine te
esse non possum. sed nec tuae domi probabatur nec meae poteram nec, si
propius essem uspiam, tecum tamen essem. idem enim te impediret quo minus
mecum esses, quod nunc etiam impedit. mihi nihil adhuc aptius fuit hac
solitudine; quam vereor ne Philippus tollat. heri enim vesperi
venerat. me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
17
Scr. Asturae iv Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
Marcianus ad me scripsit me excusatum esse apud Appuleium a
Laterense, Nasone, Laenate, Torquato,
Strabone. iis velim meo nomine reddendas litteras cures gratum
mihi eos fecisse. quod pro Cornificio me abhinc amplius annis
xxv spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et
Appuleius praediator liberalis, tamen velim des operam ut investiges ex
consponsorum tabulis sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum
Cornificio. potest tamen fieri; sed scire certum velim), et
appelles procuratores si tibi videtur. quamquam quid ad me? verum
tamen—Pansae profectionem scribes cum scies.
Atticam salvere iube et eam cura, obsecro, diligenter.
Piliae salutem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
18
Scr. Asturae v Id. Mart a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
dum recordationes fugio quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad
te admonendum. quod velim mihi ignoscas, cuicuimodi est.
etenim habeo non nullos ex iis quos nunc lectito auctores qui dicant fieri
id oportere quod saepe tecum egi et quod a te approbari volo, de fano illo dico, de quo
tantum quantum me amas velim cogites. equidem neque de genere dubito (placet
enim mihi Cluati) neque de re (statutum est enim), de loco non numquam. velim
igitur cogites. ego, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit,
profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum et
Graecorum et Latinorum. quae res forsitan sit
refricatura vulnus meum. sed iam quasi voto quodam et promisso me teneri
puto, longumque illud tempus cum non ero magis me movet quam hoc exiguum, quod mihi
tamen nimium longum videtur. habeo enim nihil temptatis rebus omnibus in quo
acquiescam. nam dum illud tractabam de quo ad te ante scripsi, quasi fovebam
dolores meos; nunc omnia respuo nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem; quam,
quod eram veritus, non obturbavit Philippus. nam ut heri me
salutavit, statim Romam profectus est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
epistulam quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad te.
curabis cum tua perferendam. eius tamen misi ad te exemplum ut,
si minus placeret, ne mitteres.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
domestica quod ais ordine administrari scribes quae sint ea.
quaedam enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur.
nam
Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto.
de sorte mea Sulpicio confido et Egnatio
scilicet. de
Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile. est enim
longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine
magno dolore dimittam.
sed omnia ut voles. ego enim quicquid feceris id cum recte tum
etiam mea causa factum putabo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. Asturae iii Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
heri cum ex aliorum litteris cognovissem de Antoni adventu,
admiratus sum nihil esse in tuis. sed erant pridie fortasse scriptae quam
datae. neque ista quidem curo; sed tamen opinor propter praedes suos
accucurrisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod scribis Terentiam de obsignatoribus mei testamenti loqui,
primum tibi persuade me istaec non curare neque esse quicquam aut parvae curae aut novae
loci. sed tamen quid simile? illa eos non adhibuit quos
existimavit quaesituros nisi scissent quid esset. num id etiam mihi periculi
fuit? sed tamen faciat illa quod ego. dabo meum testamentum
legendum cui voluerit; intelleget non potuisse honorificentius a me fieri de nepote quam
fecerim. nam quod non advocavi ad obsignandum, primum mihi non venit in
mentem, deinde ea re non venit, quia nihil attinuit. tute scis, si modo
meministi, me tibi tum dixisse ut de tuis aliquos adduceres. quid enim opus
erat multis? equidem domesticos iusseram. tum tibi placuit ut
mitterem ad Silium. inde est natum ut ad Publilium;
sed necesse neutrum fuit. hoc tu tractabis ut tibi videbitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
19
Scr. Asturae prid. Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
est hic quidem locus amoenus et in mari ipso qui et Antio et
Circeiis aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad modum in omni
mutatione dominorum, quae innumerabiles fieri possunt in infinita posteritate, si
modo haec stabunt, illud quasi consecratum remanere possit. equidem iam nihil
egeo vectigalibus et parvo contentus esse possum. cogito interdum trans
Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime: nihil enim
video quod tam celebre esse possit. sed quos, coram videbimus, ita tamen ut
hac aestate fanum absolutum sit. tu tamen cum Apella
Chio confice de columnis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quod de
iudicatu meo. de sponsu si quid perspexeris et tamen quid procuratores
Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te cum tam occupatus sis,
non multum operae velim ponere. de
Antonio
Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque tibi placuisse
ne perturbarer. illis egi gratias. te tamen, ut iam ante ad te
scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam ullo perturbatum iri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad
me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. id, si
scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi
Attice, suscipe totum negotium. vides et officium agi meum
quoddam cui tu es conscius et, ut non nulli putant, Ciceronis rem.
me quidem id multo magis movet quod mihi est et sanctius et antiquius,
praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
20
Scr. Asturae Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
nondum videris perspicere quam me nec Antonius commovent nec
quicquam iam eius modi possit commovere.
de
Terentia autem scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie.
quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam
graviter dolere, possumne magis quam quom totos dies consumo in litteris?
quod etsi non dissimulationis sed potius leniendi et sanandi animi causa
facio, tamen si mihi minus proficio simulationi certe facio satis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas quas pridie
dederam. exspectabam autem maxime de fano, non nihil etiam de
Terentia. velim me facias certiorem proximis litteris
Cn. Caepio
Serviliae
Claudi pater vivone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia
vivone C. Cotta filio suo mortua sit an mortuo.
pertinent ad eum librum quem de luctu minuendo scripsimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
21
Scr. Asturae xvi K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
legi
Bruti epistulam eamque tibi remisi sane non prudenter rescriptum ad ea quae
requisieras. sed ipse viderit. quamquam illud turpiter ignorat.
Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse quam omnes ante
dixerant praeter Caesarem et, cum ipsius Caesaris tam severa
fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse,
Catuli, Servili, Lucullorum,
Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli,
Volcaci, Figuli, Cottae, L.
Caesaris, C. Pisonis, M'.
Glabrionis, etiam Silani, Murenae designatorum
consulum. cur ego in sententiam Catonis? quia verbis
luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. me autem hic laudat
quod rettulerim, non quod patefecerim, quod cohortatus sim, quod
denique ante quam consulerem ipse iudicaverim. quae omnia quia
Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in
eius sententiam est facta discessio. hic autem se etiam tribuere multum mi
putat quod scripserit
"optimum consulem."
quis enim ieiunius dixit inimicus? ad cetera vero tibi quem ad
modum rescripsit! tantum rogat de senatus consulto ut corrigas.
hoc quidem fecisset, etiam si a librano admonitus esset. sed
haec iterum ipse viderit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de hortis quoniam probas, effice aliquid. rationes meas nosti.
si vero etiam a Faberio aliquid recedit nihil negoti est.
sed etiam sine eo posse videor contendere. venales certe sunt
Drusi, fortasse etiam Lamiani et Cassiani.
sed coram.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Terentia non possum commodius scribere quam tu scribis. officium
sit nobis antiquissimum. si quid nos fefellerit, illius malo me quam mei
paenitere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Oviae
C. Lolli curanda sunt HS C. negat
Eros posse sine me, credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio.
vellem tibi dixisset. si enim res est ut mihi scripsit parata
nec in eo ipso mentitur, per te confici potuit. id cognoscas et conficias
velim.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod me in forum vocas, eo vocas unde etiam bonis meis rebus fugiebam.
quid enim mihi foro sine iudiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis
quos animo aequo videre non possum? quod autem a me homines postulare scribis
ut Romae sim neque mihi ut absim concedere
†aut quatenus† eos mihi concedere, iam pridem scito esse, cum
unum te pluris quam omnis illos putem. ne me quidem contemno meoque
iudicio multo stare malo quam omnium reliquorum. neque tamen progredior
longius quam mihi doctissimi homines concedunt; quorum scripta omnia quaecumque sunt in
eam sententiam non legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed
in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit.
ab his me remediis noli in istam turbam vocare, ne recidam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
22
Scr. Asturae xv K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de
Terentia quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam.
ista enim sunt ipsa vulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu.
moderare igitur, quaeso, ut potes. neque enim a te plus quam
potes postulo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
potes autem quid veri sit perspicere tu unus. de Rutilia quoniam
videris dubitare, scribes ad me cum scies sed quam primum, et num Clodia
D. Bruto consulari filio suo mortuo vixerit. id de
Marcello aut certe de Postumia sciri potest, illud autem de
M. Cotta aut de Syro aut de
Satyro.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de hortis etiam atque etiam rogo. omnibus meis eorumque quos scio
mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. sunt
etiam quae vendere facile possim. sed ut non vendam eique usuram pendam a quo
emero non plus annum, possum adsequi quod volo, si tu me adiuvas. paratissimi
sunt Drusi; cupit enim vendere. proximos puto
Lamiae; sed abest. tu tamen, si quid potes, odorare.
ne
Silius quidem quicquam utitur et iis† usuris facillime
sustentabitur. habe tuum negotium nec quid res mea familiaris postulet
quam ego non curo sed quid velim et cur velim existima.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
23
Scr. Asturae xiv K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
putaram te aliquid novi, quod eius modi fuerat initium litterarum,
"quamvis non curarem quid in Hispania fieret,"
tamen te
scripturum; sed videlicet meis litteris respondisti ut de foro et de curia.
sed domus est, ut ais, forum. quid ipsa domo mihi opus est
carenti foro? occidimus, occidimus Attice, iam pridem nos
quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo tenebamur amisimus. itaque
solitudinem sequor et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero
(potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu
quidem. atque etiam illa causa est non veniendi. meministi quid ex
te Aledius quaesierit. qui etiam nunc molesti sunt, quid
existimas, si venero?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Terentia ita cura ut scribis meque hac ad maximas aegritudines accessione
non maxima libera. et ut scias me ita dolere ut non iaceam, quibus consulibus
Carneades et ea legatio Romam venerit scriptum est in tuo
annali. haec nunc quaero quae causa fuerit (de Oropo, opinor,
sed certum nescio) et, si ita est, quae controversiae. praeterea, qui eo
tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis,
qui etiam Athenis
πολιτικοὶ fuerint inlustres. quae etiam ex
Apollodori puto posse inveniri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Attica molestum, sed quoniam leviter, recte esse confido.
de Gamala dubium non mihi erat. unde enim tam felix Ligus pater?
nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant quae volo, levari non possum?
de
Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram et, ut
opinor, heri ad te scripseram; sed quanti quanti bene emitur quod necesse est.
mihi, quoquo modo tu existimas scio enim ego ipse quid de me existimem),
levatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti.
ad
Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta. si
nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi
Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem tamen plus etiam quam
satis. id velim cogites. nec tamen ista pretia hortorum
pertimueris. nec mihi iam argento nec veste opus est nec quibusdam amoenis
locis; hoc opus est. video etiam a quibus adiuvari possim. sed
loquere cum Silio; nihil enim est melius. mandavi etiam
Siccae. rescripsit constitutum se cum eo habere.
scribet igitur ad me quid egerit, et tu videbis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
24
Scr. Asturae xiii K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
bene fecit A. Silius qui transegerit. neque
enim ei deesse volebam et quid possem timebam. de
Ovia confice, ut scribis. de
Cicerone tempus esse iam videtur; sed quaero, quod illi opus erit,
Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad
modum et quando placeat velim consideres. Publilius iturusne sit in
Africam et quando ex Aledio scire poteris.
quaeras et ad me scribas velim.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et ut ad meas ineptias redeam, velim me certiorem facias P.
Crassus Venuleiae filius vivone P. Crasso consulari
patre suo mortuus sit, ut ego meminisse videor, an postea. item quaero de
Regillo
Lepidi filio rectene meminerim patre vivo mortuum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Cispiana explicabis itemque Preciana.
de
Attica optime. et ei salutem dices et Piliae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
25
Scr. Asturae xi K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
scripsit ad me diligenter Sicca de Silio seque ad
te rem detulisse; quod tu idem scribis. mihi et res et condicio placet sed
ita ut numerato malim quam aestimatione. voluptarias enim possessiones nolet
Silius; vectigalibus autem ut his possum esse contentus quae habeo, sic
vix minoribus. unde ergo numerato? HS DC exprimes ab Hermogene,
cum praesertim necesse erit et domi video esse HS DC. reliquae
pecuniae vel usuram Silio pendemus, dum a Faberio vel cum
aliquo qui Faberio debet repraesentabimus. erit etiam aliquid
alicunde. sed totam rem tu gubernabis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Drusianis vero hortis multo antepono neque sunt umquam comparati.
mihi crede, una me causa movet in qua scio me τετυφῶσθαι. sed, ut facis, obsequere huic errori meo.
nam quod scribis
"ἐγγήραμα,"
actum iam de isto est; alia magis quaero.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
26
Scr. Asturae xi K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
Sicca, ut scribit, etiam si nihil confecerit cum A.
Silio, tamen se scribit x Kal. esse venturum. tuis
occupationibus ignosco eaeque mihi sunt notae. de voluntate tua ut
simul simus vel studio potius et cupiditate non dubito.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in
primis vellem illum mecum habere. sed mihi solitudo et recessus provincia
est. quod quia facile ferebat Sicca, eo magis illum desidero.
praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam,
consuetudinem victus. cur ergo illi molestus esse velim, cum mihi ille
iucundus esse non possit? voluntas tamen eius mihi grata est. unam rem ad me
scripsisti; de qua decrevi nihil tibi rescribere. spero enim me a te
impetrasse ut privares me ista molestia. Piliae et Atticae
salutem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
27
Scr. Asturae x K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de
Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex
Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottae quod negas te nosse,
ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse, villula sordida et
valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam quam quaero.
sequor celebritatem. sed si perficitur de hortis
Sili, hoc est si perficis (est enim totum positum in te), nihil est
scilicet quod de Cottae cogitemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Cicerone ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tempore.
nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis. ex
Aledio quod scribas si quid inveneris scribes. et ego ex tuis
animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus: eadem
cotidie quae iam iamque ipsa contrita sunt. tamen facere non possum
quin cotidie ad te mittam ut tuas accipiam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Bruto tamen, si quid habebis. sciri enim iam puto ubi
Pansam exspectet. si, ut consuetudo est, in prima provincia,
circiter Kal. adfuturus videtur. vellem tardius; valde enim urbem fugio
multas ob causas. itaque id ipsum dubito an excusationem aliquam ad illum
parem; quod quidem video facile esse. sed habemus satis temporis ad
cogitandum. Piliae, Atticae salutem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
28
Scr. Asturae ix K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de
Silio nilo plura cognovi ex praesente Sicca quam ex litteris
eius. scripserat enim diligenter. si igitur tu illum conveneris,
scribes ad me si quid videbitur. de quo putas ad me missum esse, sit missum
necne nescio; dictum quidem mihi certe nihil est. tu igitur, ut coepisti, et
si quid ita conficies, quod equidem non arbitror fieri posse, ut illi probetur,
Ciceronem, si tibi placebit, adhibebis. eius aliquid interest
videri illius causa voluisse, mea quidem nihil nisi quod tu scis, quod ego magni
aestimo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod me ad meam consuetudinem revocas, fuit meum quidem iam pridem rem
publicam lugere, quod faciebam, sed mitius; erat enim ubi acquiescerem. nunc
plane nec ego victum nec vitam illam colere possum nec in ea re quid aliis videatur mihi
puto curandum; mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo. quod me
ipse per litteras consolatus sum, non paenitet me quantum profecerim.
maerorem minui, dolorem nec potui nec, si possem, vellem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Triario bene interpretaris voluntatem meam. tu vero nihil nisi
ut illi volent. amo illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo.
de
Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam
accipere volet eamque †ei† solvi ut nunc solvitur, certe nihil est
commodius. sin autem ita actum est ut ipsa mancipia abduceret, non mihi
videtur esse aequum (rogas enim me ut tibi scribam quid mihi videatur); nolo enim negoti
Quintum fratrem quicquam habere; quod videor mihi intellexisse tibi
videri idem. Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis
Aledium dicere, navigaturus videtur. mihi autem dixerat per
Siciliam. utrum et quando velim scire. et velim aliquando, cum
erit tuum commodum, Lentulum puerum visas eique de mancipiis quae tibi
videbitur attribuas. Piliae, Atticae salutem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
29
Scr. Asturae viii K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
Silius, ut scribis, hodie. cras igitur vel potius cum poteris
scribes, si quid erit cum videris. nec ego Brutum vito nec tamen
ab eo levationem ullam exspecto; sed erant causae cur hoc tempore istic esse nollem.
quae si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum et, ut
nunc est, mansurae videntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de hortis, quaeso, explica. caput illud est quod scis.
sequitur ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum
nec a vobis abesse. huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius et de
hac re quid tui consili sit. mihi persuasum est et eo magis quod idem
intellexi tibi videri me ab Oppio et Balbo valde diligi.
cum his communices quanto opere et qua re velim hortos; sed id ita posse,
si expediatur illud Faberianum; sint ne igitur auctores futuri.
si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt
adducito; totum enim illud desperatum. denique intelleges ecquid inclinent ad
hoc meum consilium adiuvandum. si quid erit, magnum est adiumentum; si minus,
quacumque ratione contendamus. vel tu illud
"ἐγγήραμα,"
quem ad modum scripsisti, vel ἐντάφιον putato. de illo Ostiensi nihil est
cogitandum. si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse),
Damasippi experiendum est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
30
Scr. Asturae vi Id. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
quaero quod ad te scribam, sed nihil est: eadem cotidie. quod
Lentulum invisis valde gratum. pueros attribue ei quot et quos
videbitur. de
Sili voluntate vendendi et de eo, quanti, tu vereri videris primum ne
nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; sed tibi adsentior. qua
re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. quod
Silius te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere
commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere
Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. cum
Ovia, quaeso, vide ut conficiatur. quoniam, ut scribis, nox
erat, in hodierna epistula plura exspecto.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
31
Scr. Asturae iv. K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. equidem
magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta videtur (habet
enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud a quo refugiat, cum ab ipso id
fuerit destinatum, venditurum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos
Drusi. accessi numquam; Coponianam villam et
veterem et non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem
neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. sed mihi utrivis istorum
tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. possim autem adsequi necne tu
velim cogites. si enim Faberianum venderem, explicare vel
repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur ut
venderet. si venalis non haberet, transirem ad Drusum vel tanti
quanti Egnatius illum velle tibi dixit. magno etiam adiumento
nobis Hermogenes potest esse in repraesentando. at tu concede
mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is debeat esse qui emere cupiat, et tamen ita servio
cupiditati et dolori meo ut a te regi velim.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
32
Scr. Asturae v K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
Egnatius mihi scripsit. is si quid tecum locutus erit
(commodissime enim per eum agi potest) ad me scribes, et id agendum puto. nam
cum Silio non video confici posse. Piliae et
Atticae salutem.
haec ad te mea manu. vide, quaeso, quid agendum sit.
Publilia ad me scripsit matrem suam, †cum
Publilio loqueretur†, ad me cum illo venturam et se una, si
ego paterer. orat multis et supplicibus verbis ut liceat et ut sibi
rescribam. res quam molesta sit vides. rescripsi mi etiam gravius
esse quam tum cum illi dixissem me solum esse velle; qua re nolle me hoc tempore eam ad
me venire. putabam si nihil rescripsissem illam cum matre venturam; nunc non
puto. apparebat enim illas litteras non esse ipsius. illud autem
quod fore video ipsum volo vitare ne illae ad me veniant, et una est vitatio ut ego avolem. nollem, sed necesse est. te hoc nunc
rogo ut explores ad quam diem hic ita possim esse ut ne opprimar. ages, ut
scribis, temperate.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ciceroni velim hoc proponas, ita tamen, si tibi non iniquum videbitur, ut
sumptus huius peregrinationis quibus, si Romae esset domumque conduceret,
quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes
Argileti et Aventini, et cum ei proposueris, ipse velim
reliqua moderere quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei quod opus sit.
praestabo nec Bibulum nec Acidinum nec
Messallam, quos Athenis futuros audio maiores sumptus
facturos quam quod ex eis mercedibus recipietur. itaque velim videas primum
conductores qui sint et quanti, deinde ut sint qui ad diem solvant et quid viatici, quid
instrumenti satis sit. iumento certe Athenis
nihil opus est. quibus autem in via utatur domi sunt plura quam opus
erat, quod etiam tu animadvertis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
33
Scr. Asturae vii K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
ego, ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit quem tu putas
nec Drusus facilem se praebuerit, Damasippum velim adgrediare.
is, opinor, ita partis fecit in ripa nescio quotenorum iugerum ut certa
pretia constitueret; quae mihi nota non sunt. scribes ad me igitur quicquid
egeris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vehementer me sollicitat Atticae nostrae valetudo ut verear
etiam ne quae culpa sit. sed et paedagogi probitas et medici adsiduitas et
tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat. cura igitur;
plura enim non possum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
34
Scr. Asturae iii K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
ego hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est)
facillime possem esse ut in malis sed, quom scribas videndum mihi esse ne opprimar, ex
quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putavi esse commodius me
istuc venire; quod idem video tibi placere. cras igitur in
Siccae suburbano. inde, quem ad modum suades, puto me in
Ficulensi fore.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quibus de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse venio, coram videbimus.
tuam quidem et in agendis nostris rebus et in consiliis ineundis mihique
dandis in ipsis litteris quas mittis benevolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice
diligo. tu tamen si quid cum Silio, vel illo ipso die quo ad
Siccam venturus ero, certiorem me velim facias, et maxime cuius
loci detractionem fieri velit. quod enim scribis
"extremi,"
vide
ne is ipse locus sit cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogitatum.
Hirti epistulam tibi misi et recentem et benevole scriptam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
35
Scr. fort. in suburbano Siccae K. vesp. aut mane vi Non. Mai. a.
709 (45).
CICERO ATTICO salutem
ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus
insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo
dandum esse. quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, ἀλόγωσ fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani
appellari. quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco.
hoc quale sit, quaeso, considera. nam etsi minus urgeor meque
ipse prope modum conlegi, tamen indigeo tui consili. itaque te vehementer
etiam atque etiam rogo magis quam a me vis aut pateris te rogari ut hanc cogitationem
toto pectore amplectare.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
36
Scr. Asturae v Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
fanum fieri volo neque hoc mihi eripi potest. sepulcri
similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo quam ut maxime adsequar
ἀποθέωσιν. quod poteram, si in ipsa villa
facerem; sed ut saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido. in
agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse ut posteritas habeat religionem.
hae meae tibi ineptiae (fateor enim) ferendae sunt; nam habeo ne me
quidem ipsum quicum tam audacter communicem quam tecum. sin tibi res, si
locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte. si quid
in mentem veniet quo modo eam effugere possimus, utemur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ad
Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum quod in
Cumano esse noluerit propter eam causam quam tibi dixi.
cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse facere rustice.
et si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, velim cohortere et
exacuas Cluatium. nam etiam si alio loco placebit, illius nobis opera
consilioque utendum puto. tu ad villam fortasse cras.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
37
Scr. Asturae iv Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
a te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram
eodem die tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die
Piliam et Atticam plane belle se habere. quod
mihi Bruti litteras, gratum. ad me quoque misit; quae litterae
mihi redditae sunt tertio decimo die. eam ipsam ad te epistulam misi et ad
eam exemplum mearum litterarum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de fano, si nihil mihi hortorum invenis, qui quidem
tibi inveniendi sunt, si me tanti facis quanti certe facis, valde probo rationem tuam de
Tusculano. quamvis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen
nisi magnae curae tibi esset ut ego consequerer id quod magno opere vellem, numquam ea
res tibi tam belle in mentem venire potuisset. sed nescio quo pacto
celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. maxima est in
Scapulae celebritas, propinquitas praeterea ubi sis, ne totum diem
in villam. qua re ante quam discedis, Othonem, si
Romae est, convenias pervelim. si nihil erit, etsi tu meam
stultitiam consuesti ferre, eo tamen progrediar uti stomachere. Drusus enim
certe vendere vult. si ergo aliud non erit, mea erit culpa nisi emero.
qua in re ne labar, quaeso, provide. providendi autem una ratio
est si quid de Scapulanis possumus. et velim me certiorem facias
quam diu in suburbano sis futurus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
apud
Terentiam
tam gratia opus est nobis tua quam auctoritate. sed
facies ut videbitur. scio enim si quid mea intersit tibi maiori curae solere
esse quam mihi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. Asturae iii Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium
Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem,
Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. nihil praeterea
novi. litteras
Narbone dedit xiiii Kal. Maias.
tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti.
scribes igitur si quid erit certius. quod me a maestitia avocas,
multum levaris si locum fano dederis. multa mihi εἰς ἀποθέωσιν in mentem veniunt, sed loco valde opus est. qua re
etiam Othonem vide.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
38
Scr. Asturae prid. Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo
nequam qui tuum commodum non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset.
nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano.
at ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Asinius
Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. quod
Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic
apertissime. ferrem graviter si novae aegrimoniae locus esset. sed
tamen ecquid impurius? o hominem cavendum! quamquam mihi quidem—sed
tenendus dolor est. tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes aliquid si
vacabis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. Asturae Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
quod putas oportere pervideri iam animi mei firmitatem graviusque quosdam
scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum, si qui me fractum esse
animo et debilitatum putant sciant quid litterarum et cuius generis conficiam, credo, si
modo homines sint, existiment me, sive ita levatus sim ut animum vacuum ad res
difficilis scribendas adferam, reprehendendum non esse, sive hanc aberrationem a dolore
delegerim quae maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam
oportere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id
quod video te non minus quam me laborare. hoc mihi debere videor neque levari
posse nisi solvero aut videro me posse solvere, id est locum qualem volo invenero.
heredes
Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse,
partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est scilicet emptori loci; sin
venibunt, quid fieri possit videbimus. nam ille locus
Publicianus qui est Treboni et Cusini erat ad
me adlatus. sed scis aream esse. nullo pacto probo.
Clodiae sane placent sed non puto esse venalis. de
Drusi hortis, quamvis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam nisi
quid inveneris. aedificatio me non movet. nihil enim aliud
aedificabo nisi id quod etiam si illos non habuero. Κῦρος δ᾽, ε᾽
mihi sic placuit ut cetera
Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
39
Scr. Asturae viii Id. m. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
tabellarius ad me cum sine litteris tuis venisset, existimavi tibi eam causam
non scribendi fuisse quod pridie scripsisses ea ipsa ad quam rescripsi epistula.
exspectaram tamen aliquid de litteris Asini
Pollionis. sed nimium ex meo otio tuum specto.
quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse ne habeas scribere
nisi eris valde otiosus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut
erant olim cum tamen brevioribus diebus cotidie respondebant tempori tabellam, et erat
aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam. nunc nisi
Otho exstitisset, quod scriberemus non erat; id
ipsum dilatum est. tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis
cum tuas litteras lego. sed quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi
necessitas nulla est, conquiescent litterae nisi quid novi exstiterit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
40
Scr. Asturae vii Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
qualis futura sit Caesaris vituperatio contra laudationem meam
perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit; in quo conligit vitia
Catonis sed cum maximis laudibus meis. itaque misi librum ad
Muscam ut tuis librariis daret. volo enim eum divulgari; quod
quo facilius fiat imperabis tuis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
συμβουλευτικὸν saepe conor. nihil reperio et
quidem mecum habeo et Ἀριστοτέλουσ et Θεοπόμπου libros πρὸς Ἀλέξανδρον. sed quid simile? illi et quae ipsis
honesta essent scribebant et grata Alexandro. ecquid tu eius
modi reperis? mihi quidem nihil in mentem venit. quod scribis te
vereri ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo maerore minuatur, ego quid homines aut
reprehendant aut postulent nescio. ne doleam? qui potest?
ne iaceam? quis umquam minus? dum tua me domus
levabat, quis a me exclusus? quis venit qui offenderet? Asturam sum a te
profectus. legere isti laeti qui me reprehendunt tam multa non possunt quam
ego scripsi. quam bene, nihil ad rem, sed genus scribendi id fuit quod nemo
abiecto animo facere posset. triginta dies in hortis fui. quis aut
congressum meum aut facilitatem sermonis desideravit? nunc ipsum ea lego, ea
scribo ut ii qui mecum sunt difficilius otium ferant quam ego laborem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
si quis requirit cur Romae non sim: quia discessus est; cur non
sim in iis meis praediolis quae sunt huius temporis: quia frequentiam illam non facile
ferrem. ibi sum igitur ubi is qui optimas Baias habebat
quotannis hoc tempus consumere solebat. cum
Romam venero, nec vultu nec oratione reprehendar. hilaritatem
illam qua hanc tristitiam temporum condiebam in perpetuum amisi, constantia et
firmitas nec animi nec orationis requiretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de hortis Scapulanis hoc videtur effici posse, aliud tua gratia,
aliud nostra, ut praeconi subiciantur. id nisi fit, excludemur.
sin ad tabulam venimus, vincemus facultates Othonis nostra
cupiditate. nam quod ad me de Lentulo scribis, non
†est in eo†. Faberiana modo res certa sit tuque
enitare, quod facis, quod volumus consequemur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod quaeris quam diu hic: paucos dies. sed certum non habeo.
simul ac constituero, ad te scribam, et tu ad me quam diu in suburbano sis
futurus. quo die ego ad te haec misi, de Pilia et
Attica mihi quoque eadem quae scribis et scribuntur et nuntiantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
41
Scr. Asturae v Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
nihil erat quod scriberem. scire tamen volebam ubi esses; si abes
aut afuturus es, quando rediturus esses. facies igitur certiorem.
et quod tu scire volebas ego quando ex hoc loco, postridie
Idus
Lanuvi constitui manere, inde postridie in Tusculano aut
Romae. utrum sim facturus eo ipso die scies.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
scis quam sit φιλαίτιον συμφορά, minime in
te quidem, sed tamen avide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum erit sed
fieri videro (audebo hoc dicere et tu ut soles accipies), incursabit in te dolor meus
non iure ille quidem sed tamen feres hoc ipsum quod scribo ut omnia mea fers ac tulisti.
omnis tuas consolationes unam hanc in rem velim conferas.
3
si quaeris quid optem, primum Scapulae,
deinde Clodiae, postea, si Silius nolet, Drusus
aget iniuste, Cusini et Treboni. puto tertium
esse dominum, Rebilum fuisse certo scio. sin autem tibi
Tusculanum placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar.
hoc quidem utique perficies, si me levari vis, quem iam etiam gravius
accusas quam patitur tua consuetudo, sed facis summo amore et victus fortasse vitio meo.
sed tamen si me levari vis, haec est summa levatio vel, si verum scire vis,
una.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hirti epistulam si legeris, quae mihi quasi πρόπλασμα videtur eius vituperationis quam Caesar scripsit de
Catone, facies me quid tibi visum sit, si tibi erit commodum, certiorem.
redeo ad fanum. nisi hac aestate absolutum erit quam vides
integram restare, scelere me liberatum non putabo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
42
Scr. Asturae vi Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
nullum a te desideravi diem litterarum; videbam enim quae scribis, et tamen
suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse quod scriberes; a. d. vi
Idus vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere.
ego tamen ad te fere cotidie mittam; malo enim frustra quam te non habere
cui des, si quid forte sit quod putes me scire oportere. itaque accepi vi
Idus litteras tuas inanis. quid enim habebas quod scriberes?
mi tamen illud quicquid erat non molestum fuit, ut
nihil aliud, scire me novi te nihil habere. scripsisti tamen nescio quid de
Clodia. ubi ergo ea est aut quando ventura? placet mihi res
sic ut secundum
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Othonem nihil magis. sed neque hanc vendituram puto
(delectatur enim et copiosa est), et illud alterum quam sit difficile te non fugit.
sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego me hinc postridie id. exiturum puto sed
aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum.
cum certum sciero, scribam ad te.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
43
Scr. Asturae iv Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
venerat mihi in mentem monere te ut id ipsum quod facis faceres.
putabam enim commodius te idem istud domi agere posse interpellatione
sublata.
ego postridie Idus, ut
scripsi ad te ante, Lanuvi manere constitui, inde aut Romae
aut in Tusculano; scies ante utrum †quod scies recte
illam rem fore levamento, bene facis cumidesse† mihi crede perinde ut
existimare tu non potes. res indicat quanto opere id cupiam, quom tibi audeam
confiteri quem id non ita valde probare arbitrer. sed ferendus tibi in hoc
meus error. ferendus? immo vero etiam adiuvandus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Othone diffido, fortasse quia cupio. sed tamen maior etiam res
est quam facultates nostrae, praesertim adversario et cupido et locuplete et herede.
proximum est ut velim Clodiae. sed si ista minus
confici possunt, effice quidvis. ego me maiore religione quam quisquam fuit
ullius voti obstrictum puto. videbis etiam Trebonianos, etsi absunt domini.
sed, ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano ne
aestas effluat; quod certe non est committendum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
44
Scr. Asturae iii Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
et
Hirtium aliquid ad te συμπαθῶσ de me
scripsisse facile patior (fecit enim humane) et te eius epistulam ad me non misisse
multo facilius; tu enim etiam humanius. illius librum quem ad me misit de
Catone propterea volo divulgari a tuis ut ex istorum vituperatione sit
illius maior laudatio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod per Mustelam agis, habes hominem valde idoneum meique sane
studiosum iam inde a Pontiano. perfice igitur aliquid. quid autem
aliud nisi ut aditus sit emptori? quod per quemvis heredem potest effici. sed
Mustelam id perfecturum, si rogaris, puto. mihi vero et locum
quem opto ad id quod volumus dederis et praeterea ἐγγήραμα. nam illa Sili et Drusi non
satis οἰκοδεσποτικὰ mihi videntur. quid
enim? sedere totos dies in villa? ista igitur malim, primum
Othonis, deinde Clodiae. si nihil fiet, aut
Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice et te vacuum
redde nobis. ego hinc, ut scripsi antea, postridie Idus
Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. Contudi enim animum et
fortasse vici, si modo permansero. scies igitur fortasse cras, summum
perendie.
sed quid est, quaeso?
Philotimus nec Carteiae
Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium
Patavinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus
miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum.
solet omnino esse Fulviniaster. sed tamen, si quid habes.
volo etiam de naufragio Caniniano scire quid sit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego hic duo magna συντάγματα absolvi; nullo
enim alio modo a miseria quasi aberrare possum. tu mihi, etiam si nihil erit
quod scribas, quod fore ita video, tamen id ipsum scribas velim te nihil habuisse quod
scriberes, dum modo ne his verbis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
45
Scr. in Tusculano xvi K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de
Attica optime. ἀκηδία tua me movet, etsi
scribis nihil esse. in
Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras accipiam et te
ipsum non numquam videbo; nam ceteroqui ἀνεκτότερα
erant Asturae. nec haec quae refricant hic me magis angunt; etsi
tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. de
Caesare vicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris.
eum
σύνναον
Quirini malo quam Salutis. tu vero pervulga
Hirtium. id enim ipsum putaram quod scribis, ut cum ingenium
amici nostri probaretur, ὑπόθεσισ vituperandi
Catonis inrideretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
46
Scr. Asturae ld. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
vincam, opinor, animum et
Lanuvio pergam in Tusculanum. aut enim mihi in
perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut
nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. neque enim
ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes.
"quid ergo?"
inquies,
"nihil litterae?"
in hac quidem re vereor ne etiam contra; nam essem fortasse durior.
exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. vel binae enim
poterunt litterae. occurram etiam si necesse erit. ergo id quidem
ut poteris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
47
Scr. Lanuvi xvii K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de
Mustela, ut scribis, etsi magnum opus est. eo magis delabor ad
Clodiam. quamquam in utroque Faberianum nomen
explorandum est. de quo nihil nocuerit si aliquid cum Balbo eris
locutus et quidem, ut res est, emere nos velle nec posse sine isto nomine nec audere re
incerta. sed quando Clodia
Romae futura est et quanti rem aestimas? eo prorsus specto, non
quin illud malim sed et magna res est et difficile certamen cum cupido, cum locuplete,
cum herede. etsi de cupiditate nemini concedam; ceteris rebus inferiores
sumus. sed haec coram.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
48
Scr. Lanuvi xvi K. Iun. mane a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
Hirti librum, ut facis, divulga. de
Philotimo idem et ego arbitrabar. domum tuam pluris video
futuram vicino Caesare. tabellarium meum hodie exspectamus.
nos de Pilia et Attica certiores faciet.
domi te libenter esse facile credo.
sed velim scire quid tibi restet aut iamne confeceris. ego te in
Tusculano exspecto eoque magis quod Tironi statim te
venturum scripsisti et addidisti te putare opus esse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
49
Scr. in Tusculano xiv K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
sentiebam omnino quantum mihi praesens prodesses sed multo magis post
discessum tuum sentio. quam ob rem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te
totus aut tu ad me, quod licebit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
heri non multo post quam tu a me discessisti, puto, quidam urbani ut
videbantur ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario
C. f. C. n. multis verbis
"agere mecum per cognationem quae
mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam
L. Crassi avi sui ut se defenderem,"
causamque suam mihi
perscripsit. rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam
Caesaris propinqui eius omnis potestas esset, viri optimi et hominis
liberalissimi; me tamen ei fauturum. o tempora! fore cum dubitet Curtius
consulatum petere! sed haec hactenus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Tirone mihi curae est. sed iam sciam quid agat. heri
enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. epistulam ad
Ciceronem tibi misi. horti quam in diem proscripti sint velim
ad me scribas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
50
Scr. in Tusculano xv K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
ut me levarat tuus adventus sic discessus adfiixit. qua re cum poteris, id
est cum Sexti auctioni operam dederis, revises nos. vel unus
dies mihi erit utilis, quid dicam
"gratus"
? ipse
Romam venirem ut una essemus, si satis consultum quadam de re haberem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
51
Scr. in Tusculano xiii K. luit. a. 709
(45).
CICERO ATTICO salutem
Tironem habeo citius quam verebar. venit etiam
Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum.
quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses.
sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas
aliquid etiam ante. verum id quidem ut poteris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Vergilio, ut scribis. hoc tamen velim scire quando auctio.
epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere.
quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil
est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes πολιτικοὶ praecipiunt. sed scis ita nobis esse
visum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane
iis intelleges placere, mittenda non est. id autem utrum illi sentiant anne
simulent tu intelleges. mihi simulatio pro repudiatione fuerit. τοῦτο δὲ μηλώσῃ.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit; debere non
esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere:
""
sed et haec et multa alia coram. sustinenda tamen, si tibi
videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metone et de
Faberio sciamus.
hoc métuere, alterum ín metu non
pónere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
52
Scr. in Tusculano xii K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
L. Tullium
Montanum nosti qui cum Cicerone profectus est. ab
eius sororis viro litteras accepi Montanum
Planco debere, quod praes pro Flaminio sit, HS x_x_; de ea re nescio quid te a Montano rogatum. sane
velim, sive
Plancus est rogandus sive qua re potes illum iuvare, iuves.
pertinet ad nostrum officium. si res tibi forte notior est quam
mihi, aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me velim ut quid rei sit et
quid rogandum sciam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de epistula ad Caesarem quid egeris exspecto. de
Silio non ita sane laboro. tu mi aut Scapulanos aut
Clodianos efficias necesse est. sed nescio quid videris
dubitare de Clodia; utrum quando veniat an sintne venales? sed
quid est quod audio Spintherem fecisse divortium?
de lingua Latina securi es animi. dices,
qui talia a conscribis?' ἀπόγραφα sunt,
minore labore fiunt; verba tantum adfero quibus abundo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
53
Scr. in Tusculano xi K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
ego etsi nihil habeo quod ad te scribam, scribo tamen quia tecum loqui
videor. hic nobiscum sunt Nicias et Valerius.
hodie tuas litteras exspectabamus matutinas. erunt fortasse
alterae posmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient quas ego non
interpello. misi ad te epistulas ad Marcianum et ad
Montanum. eas in eundem fasciculum velim addas, nisi forte iam
dedisti.