Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11.11
confectus iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam
scribere facile id exsequi possim, hoc minus, quod res nulla est quae scribenda
sit cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. ita iam ne
tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliud adferunt quod velim. qua
re tu quidem scribito, cum erit quoi des. ego tuis proximis, quas tamen iam
pridem accepi, nihil habeo quod rescribam; longo enim intervallo video immutata esse
omnia; illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendere.
P. Sallustio curanda sunt HS. x_x_x_ quae
accepi a Cn. Sallustio. velim videas ut sine mora
curentur. de ea re scripsi ad Terentiam. atque hoc
ipsum iam prope consumptum est. qua re id quoque velim cum illa videas, ut
sit qui utamur. hic fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; sed,
prius quam id scirem, nihil sum ausus sumere. qui sit omnium rerum status
noster vides. nihil est mali quod non et sustineam et exspectem.
quarum rerum eo gravior est dolor quo culpa maior. ille in
Achaia non cessat de nobis detrahere. nihil videlicet tuae
litterae profecerunt. vale. viii Idus Mart.