Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11.10
ad meas incredibilis aegritudines aliquid novi accedit ex iis quae de Q. Q.
ad me adferuntur. P. Terentius meus necessarius operas in
portu et scriptura Asiae pro magistro dedit. is
Quintum filium Ephesi vidit vi Idus Decembr.
eumque studiose propter amicitiam nostram invitavit; cumque ex eo de me percontaretur,
eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse
orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus. multa a
se dicta contra eius amentiam. multa postea Patris simili
scelere secum Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas
ad te misi perspicere potuisti. haec tibi dolori esse certo scio; me quidem
excruciant et eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto.
de
Africanis rebus longe alia nobis ac tu scripseras nuntiantur.
nihil enim firmius esse dicunt, nihil paratius. accedit
Hispania et alienata Italia, legionum nec vis eadem nec
voluntas, urbanae res perditae. quid est ubi acquiescam, nisi quam diu tuas
litteras lego? quae essent profecto crebriores, si quid haberes quo putares
meam molestiam minui posse. sed tamen te rogo ut ne intermittas scribere ad
me quicquid erit eosque qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes,
accuses tamen, non ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant.
plura ad te scribam, si mihi ad eas litteras quas proxime ad te dedi
rescripseris. vale. xii K. Febr.