Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11.9
ego vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla
sum spe quippe qui exceptionibus edictorum retinear. quae si non essent
sedulitate effectae et †benivolentie va†, liceret mihi abire in
solitudines aliquas. nunc ne id quidem licet. quid autem me iuvat
quod ante initum tribunatum veni, si ipsum quod veni nihil iuvat? iam quid
sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim confectus et
oppressus? cotidie iam Balbi ad me litterae languidiores
multaeque multorum ad illum fortasse contra me. meo vitio pereo; nihil mihi
mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt. ego enim cum genus belli
viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem
ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum.
cessi meis vel potius parui. ex quibus unus qua mente fuerit, is
quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quae ad te et ad alios misit.
quas ego numquam aperuissem, nisi res acta sic esset. delatus
est ad me fasciculus. solvi, si quid ad me esset litterarum. nihil
erat, epistula Vatinio et Ligurio altera. iussi ad
eos deferri. illi ad me statim ardentes dolore venerunt scelus hominis
clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. hic
Ligurius furere, se enim scire summo illum in odio fuisse
Caesari. illum tamen non modo favisse sed etiam tantam illi
pecuniam dedisse honoris mei causa. hoc ego dolore accepto volui scire quid
scripsisset ad ceteros; ipsi enim illi putavi perniciosum fore, si eius hoc tantum
scelus percrebruisset. cognovi eiusdem generis. ad te misi.
quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. nil me
laedet. nam quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum
Pomponia. hac ille acerbitate initio navigationis cum usus
esset, tanto me dolore adfecit ut postea iacuerim, neque nunc tam pro se quam contra me
laborare dicitur.
ita omnibus rebus urgeor; quas sustinere vix possum vel plane nullo modo
possum. quibus in miseriis una est pro omnibus quod istam miseram patrimonio,
fortuna omni spoliatam relinquam. qua re te, ut
polliceris, videre plane velim. alium enim cui illam commendem habeo neminem,
quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi. sed si me non
offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque in ea quantum poteris mitigato.
haec ad te die natali meo scripsi.
quo utinam susceptus non essem aut ne quid ex eadem matre postea natum
esset! plura scribere fletu prohibeor.