Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11.14
non me offendit veritas litterarum tuarum quod me cum communibus tum
praecipuis malis oppressum ne incipis quidem, ut solebas, consolari faterisque id
fieri iam non posse. nec enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud,
comites me et socios habere putabam. omnes enim Achaici
deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in
Africam dicuntur navigaturi. ita praeter Laelium
neminem habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod iam est receptus.
de me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium
scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent
locuti. quibuscum tu de hoc ipso conloquare velim et ad me quid tibi
responderint scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis,
sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. etsi omnium conspectum horreo,
praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud velim non reperio.
Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et
Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur.
ad
Minucium
Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS
x_x_x_ potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis
praediis. † et advideo tamen exspecto†; quem videre, si ullo modo
potest (poscit enim res), pervelim. iam extremum concluditur; †ibi
facile est, quod quale sit hic gravius existimare†. vale.