Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11.15
quoniam iustas causas adfers quor te hoc tempore videre non possim, quaeso,
cogita quid sit mihi faciendum. ille
enim ita videtur Alexandream tenere ut eum scribere etiam pudeat de
illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur,
Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco
commoraturi. quid mihi igitur putas agendum? video difficile esse
consilium. sum enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque
ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. sed tamen scire velim quid censeas;
idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem videre.
Minucium
X_I_I_ sola curasse scripsi ad te antea. quod superest
velim videas ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me sed
acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. nihil fingi potest mali quo
non urgear. omnia tamen sunt faciliora quam peccati dolor qui et maximus est
et aeternus. cuius peccati si socios essem habiturus ego quos putavi, tamen
esset ea consolatio tenuis. sed habet aliorum omnium ratio exitum, mea
nullum. alii capti, alii interclusi non veniunt in dubium de voluntate, eo
minus scilicet cum se expedierint et una esse coeperint. ii autem ipsi qui
sua voluntate ad Fufium venerunt nihil possunt nisi timidi existimari.
multi autem sunt qui, quocumque modo ad illos se recipere volent,
recipientur. quo minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere.
solius enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse
Laeli. sed quid me id levat? nam C. quidem
Cassium aiunt consilium Alexandream eundi mutavisse.
haec ad te scribo, non ut †quem tuam demere†
sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae
gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. quin etiam
Aesopi filius me excruciat. prorsus nihil abest quin sim
miserrimus. sed ad primum revertor quid putes faciendum, occultene aliquo
propius veniendum an mare transeundum. nam hic maneri diutius non potest
de
Fufidianis qua re nihil potuit confici? genus enim condicionis
eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor
licitatione expleri posset. hoc ego non sine causa quaero.
suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro
esse malle. vale. Pr. Idus
Maias.