Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11.16
non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista
epistula nihil consoletur. nam et exigue scripta est et suspiciones magnas
habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo. de obviam itione ita
faciam ut suades. neque enim ulla de adventu eius opinio est neque si qui ex
Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc
fraudem incidi. nihil video quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea
plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in
Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, in
Italia. ego vero etiam si rediturus ille est qui adhuc bellum
gerere dicitur tamen ante reditum eius negotium confectum iri puto.
quod autem scribis quandam laetitiam
bonorum esse commotam ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil praetermittis in quo
putes aliquid solaci esse, sed ego non adducor quemquam bonum ullam salutem putare mihi
tanti fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium
quidem habeo quemquam. qui in Asia sunt rerum exitum exspectant,
Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt.
Horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; mora
Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit.
quam ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in
perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres. si
recipior ab his, quod vides non fieri, tamen quoad bellum erit quid agam aut ubi sim non
reperio; sin iactor, eo minus. itaque tuas litteras exspecto easque ut ad me
sine dubitatione scribas rogo.
quod suades ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, si
me quicquam istae litterae delectarent. etsi quidam scripsit ad me his
verbis,
"ego ut in his malis Patris sum non invitus; essem
libentius, si frater tuus ea de te loqueretur quae ego audire vellem."
quod ais illum ad te scribere me sibi nullas litteras remittere, semel ab
ipso accepi. ad eas Cephalioni dedi qui multos mensis
tempestatibus retentus est. Quintum filium ad me acerbissime scripsisse iam
ante ad te scripsi.
extremum est quod te
orem, si putas rectum esse et a te suscipi posse, cum Camillo communices ut
Terentiam moneatis de testamento. tempora monent ut videat ut
satis faciat quibus debeat. auditum ex Philotimo est eam
scelerate quaedam facere. credibile vix est, sed certe, si quid est quod
fieri possit, providendum est. de omnibus rebus velim ad me scribas et maxime
quid sentias de ea in qua tuo consilio egeo etiam si nihil excogitas. id enim
mihi erit pro desperato. iii Non. Iun.