Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11.21
accepivi Kal. Sept. litteras a te datas xii Kal. doloremque quem ex
Quinti scelere iam pridem acceptum iam abieceram, lecta eius epistula
gravissimum cepi. tu etsi non potuisti ullo modo facere ut mihi illam
epistulam non mitteres, tamen mallem non esse missam.
ad ea autem quae scribis de testamento, videbis quid et quo modo.
de nummis et illa sic scripsit ut ego ad te antea, et nos, si quid opus
erit, utemur ex eo de quo scribis.
ille ad Kal. Sept. Athenis non videtur fore. multa
eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces.
legio xii, ad quam primam Sulla venit, lapidibus egisse
hominem dicitur. nullam putant se commoturam. illum arbitrabantur
protinus Patris in Siciliam. sed si hoc ita est,
huc veniat necesse est. ac mallem †illum†; aliquo enim
modo hinc evasissem. nunc metuo ne sit exspectandum et cum reliquis etiam
loci gravitas huic miserrimae perferenda.
quod me mones ut ea quae agam ad tempus accommodem,
facerem, si res pateretur et si ullo modo fieri posset. sed in tantis nostris
peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod aut facere dignum nobis aut
simulare possim. Sullana confers; in quibus omnia genere ipso
praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata. haec autem eius
modi sunt ut obliviscar mei multoque malim quod omnibus sit
melius quam quorum utilitatem meam iunxi. tu ad me
tamen velim quam saepissime scribas eoque magis quod praeterea nemo scribit ac, si
omnes, tuas tamen maxime exspectarem. quod scribis illum per me
Quinto fore placatiorem, scripsi ad te antea eum statim
Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem. vale.