Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11.22
diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius.
accepi enim a te litteras quibus videris vereri ut epistulas illas
acceperim. quas quidem vellem mihi numquam redditas; auxerunt enim mihi
dolorem nec, si in aliquem incidissent, quicquam novi
attulissent. quid enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc
litterarum? quod ne Caesar quidem ad istos videtur misisse, quasi qui
illius improbitate offenderetur, sed, credo, uti notiora nostra mala essent.
nam quod te vereri scribis ne illi obsint eique rei me
vis mederi, ne rogari quidem se passus est de illo. quod quidem
mihi molestum non est; illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere.
Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla.
currunt ad illum pulsi a militibus qui se negant usquam, nisi acceperint.
ergo ille huc veniet, quod non putabant, tarde quidem. itinera
enim ita facit ut multos dies in †oppidum†ponat.
Pharnaces autem, quoquo modo aget, adferet moram. quid mihi
igitur censes? iam enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli quae mihi
languorem adfert in dolore. an his illuc euntibus mandem ut me excusent, ipse
accedam propius? quaeso, attende et me, quod adhuc saepe rogatus non fecisti,
consilio iuva. scio rem difficilem esse, sed ut in
malis etiam illud mea magni interest te ut videam. profecto aliquid
profecero, si id acciderit. de testamento, ut scribis, animadvertes.