Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11.5
quae me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam novae, coegerintque
impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore
scribere. fuerunt quidem tantae ut id quod vides effecerint.
itaque nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio;
rem et summam negoti vides.
equidem ex tuis
litteris intellexi et iis quas communiter cum aliis scripsisti et iis quas tuo nomine,
quod etiam mea sponte videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi mei
quaerere.
quod scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non
sane video quem ad modum id fieri possit. neque enim ita apta habeo
deversoria ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id quod quaeris
multum interest utrum me homines in oppido videant an in via. sed tamen hoc
ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse videatur.
ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris
litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. tu velim et
Basilo et quibus praeterea videbitur, etiam Servilio
conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. quod tanto intervallo nihil omnino
ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi desse de qua scribam, non
voluntatem.
quod de Vatinio quaeris, neque illius neque cuiusquam mihi
praeterea officium desset, si reperire possent qua in re me iuvarent.
Quintus aversissimo a me animo Patris fuit. eodem
Corcyra filius venit. inde profectos eos una cum ceteris
arbitror.