Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11.6
sollicitum esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de
dolore meo sentio. qui quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium
sibi adiungit dolorem tuum sed etiam augetur. omnino pro tua prudentia sentis
qua consolatione levari maxime possim. probas enim meum consilium negasque
mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. addis etiam (quod etsi
mihi levius est quam tuum iudicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui
pondus habeant, factum nostrum probari. id si ita putarem, levius dolerem.
"crede"
inquis
"mihi."
credo equidem sed scio quam cupias minui dolorem meum. me
discessisse ab armis numquam paenituit. tanta erat in illis crudelitas, tanta
cum barbaris gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset
informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse
illius victoriae.
"vestrum"
plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum est.
qua re voluntatis me meae numquam paenitebit, consili paenitet.
in oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer; minus sermonis
subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret. Brundisi
iacere in omnis partis est molestum. propius accedere, ut suades, quo modo
sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt.
quos ego †non† paulisper cum bacillis in turbam
conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret.
†recipio tempore me domo te nunc†.
ad
Oppium
et Balbum scripsi
et quonam iis placeret modo
propius accedere ut hac de re considerarent. credo fore auctores.
sic enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam
de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa
sperem. ea spondent, confirmant. quae quidem mihi exploratiora
essent, si remansissem. sed ingero praeterita; vide, quaeso, igitur ea quae
restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis
factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur
Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad
Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse.
Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. quam
tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum.
de
Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. tanta enim desperatio
rerum eius omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem
futurum. non possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et castum et
gravem cognovi.