Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
7
Scr. Brundisi xiv Kal. Ian. a. 706 (48).
CICERO ATTICO salutem
gratae tuae mihi litterae sunt, quibus accurate perscripsisti omnia quae ad
me pertinere arbitratus es. et factum igitur tu scribis istis placere et placere isdem istis lictoribus me uti, quod concessum
Sestio sit; cui non puto suos esse concessos sed ab ipso datos.
audio enim eum ea senatus consulta improbare quae post discessum tribunorum
facta sunt. qua re poterit, si volet sibi constare, nostros lictores
comprobare.
quamquam quid ego de lictoribus qui paene ex Italia decedere sim
iussus? nam ad me misit Antonius exemplum Caesaris
ad se litterarum in quibus erat se audisse Catonem et L.
Metellum in Italiam venisse Romae ut essent
palam. id sibi non placere ne qui motus ex eo fierent; prohiberique omnis
Italia nisi quorum ipse causam cognovisset; deque eo vehementius erat
scriptum. itaque
Antonius petebat a me per litteras ut sibi ignoscerem; facere se non posse
quin iis litteris pareret. tum ad eum misi L. Lamiam qui
demonstraret illum Dolabellae dixisse ut ad me scriberet ut in
Italiam quam primum venirem; eius me litteris venisse. tum
ille edixit ita ut me exciperet et Laelium nominatim. quod sane
nollem; poterat enim sine nomine res ipsa excipi.
o multas et gravis offensiones! quas quidem tu das
operam ut lenias, nec tamen nihil proficis, quin hoc ipso minuis dolorem meum, quod ut
minuas tam valde laboras; idque velim ne gravere quam saepissime facere.
maxime autem adsequere quod vis, si me adduxeris ut existimem me bonorum
iudicium non funditus perdidisse. quamquam quid tu in eo potes?
nihil scilicet. sed si quid res dabit tibi facultatis, id me
maxime consolari poterit; quod nunc quidem video non esse sed, si quid, ex eventis, ut
hoc nunc accidit. dicebar debuisse cum Pompeio proficisci.
exitus illius minuit eius offici praetermissi reprehensionem.
sed ex omnibus nihil magis tamen desideratur quam
quod in Africam non ierim. iudicio hoc sum usus non esse
barbaris auxiliis fallacissimae gentis rem publicam defendendam, praesertim contra
exercitum saepe victorem. non probant fortasse; multos enim viros bonos in
Africam venisse audio et scio fuisse antea. valde hoc loco
urgeor. hic quoque opus est casu, ut aliqui sint ex
eis aut, si potest, omnes qui salutem anteponant. nam si perseverant et
obtinent, quid nobis futurum sit vides. dices,
"quid illis,
si victi erunt?"
honestior est plaga. haec me excruciant.
Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres.
quod etsi non tam gloriosum est quam Catonis, tamen et
periculo vacuum est et dolore. extremum est eorum qui in Achaia
sunt. ii tamen ipsi se hoc melius habent quam nos quod et multi sunt uno in
loco et, cum in
Italiam venerint, domum statim venerint. haec tu perge, ut
facis, mitigare et probare quam plurimis.
quod te excusas, ego vero et tuas causas nosco et mea interesse puto te istic
esse vel ut cum iis quibus oportebit agas quae erunt agenda de nobis, ut ea quae egisti.
in primisque hoc velim animadvertas. multos esse arbitror qui ad
Caesarem detulerint delaturive sint me aut paenitere consili mei aut non
probare quae fiant. quorum etsi utrumque verum est, tamen ab illis dicitur
animo a me alienato, non quo ita esse perspexerint. sed
in eo est totum ut hoc Balbus sustineat et
Oppius et eorum crebris litteris illius voluntas erga me confirmetur.
et hoc plane ut fiat diligentiam adhibebis.
alterum est cur te nolim discedere, quod scribis
Tulliam
te flagitare. o rem miseram! quid scribam aut quid velim? breve faciam,
lacrimae enim se subito profuderunt. tibi permitto, tu consule; tantum vide
ne hoc tempore isti obesse aliquid possit. ignosce, obsecro te.
non possum prae fletu et dolore diutius in hoc loco commorari.
tantum dicam, nihil mihi gratius esse quam quod eam diligis.
quod litteras quibus putas opus esse curas dandas facis commode.
Quintum filium vidi qui Sami vidisset, patrem
Sicyone: quorum deprecatio est facilis. utinam illi qui prius illum
viderint me apud eum velint adiutum tantum quantum ego illos vellem si quid possem!
quod rogas ut in bonam partem accipiam si qua sint in tuis litteris quae me
mordeant, ego vero in optimam teque rogo ut aperte, quem ad modum facis, scribas ad me
omnia idque facias quam saepissime. vale. xiiii K. Ian.