Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8
Scr. Brundisi xiiii K. Ian. a. 706 (48).
CICERO ATTICO salutem
quantis curis conficiar etsi profecto vides, tamen cognosces ex
Lepta et Trebatio. maximas poenas pendo
temeritatis meae quam tu prudentiam mihi videri vis; neque te deterreo quo minus id
disputes scribasque ad me quam saepissime. non nihil enim me levant tuae
litterae hoc tempore. per eos qui nostra causa volunt valentque apud illum
diligentissime contendas opus est, per Balbum et Oppium
maxime, ut de me scribant quam diligentissime. oppugnamur enim, ut audio, et
a praesentibus quibusdam et per litteras. iis ita est occurrendum ut rei
magnitudo postulat.
Fufius est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non
solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. dictitat se a me apud
Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius
amici. neque vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre.
nihil mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum.
qui ex ipso audissent cum Sicyone palam multis audientibus
loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. nosti genus, etiam expertus es
fortasse. in me id est omne conversum. sed augeo commemorando
dolorem et facio etiam tibi. qua re ad illud redeo. cura
ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. ad
quos videbitur velim cures litteras meo nomine. vale. xiii Kal.
Ian.