Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
18
Scr. Asturae v Id. Mart a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
dum recordationes fugio quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad
te admonendum. quod velim mihi ignoscas, cuicuimodi est.
etenim habeo non nullos ex iis quos nunc lectito auctores qui dicant fieri
id oportere quod saepe tecum egi et quod a te approbari volo, de fano illo dico, de quo
tantum quantum me amas velim cogites. equidem neque de genere dubito (placet
enim mihi Cluati) neque de re (statutum est enim), de loco non numquam. velim
igitur cogites. ego, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit,
profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum et
Graecorum et Latinorum. quae res forsitan sit
refricatura vulnus meum. sed iam quasi voto quodam et promisso me teneri
puto, longumque illud tempus cum non ero magis me movet quam hoc exiguum, quod mihi
tamen nimium longum videtur. habeo enim nihil temptatis rebus omnibus in quo
acquiescam. nam dum illud tractabam de quo ad te ante scripsi, quasi fovebam
dolores meos; nunc omnia respuo nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem; quam,
quod eram veritus, non obturbavit Philippus. nam ut heri me
salutavit, statim Romam profectus est.
epistulam quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad te.
curabis cum tua perferendam. eius tamen misi ad te exemplum ut,
si minus placeret, ne mitteres.
domestica quod ais ordine administrari scribes quae sint ea.
quaedam enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur.
nam
Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto.
de sorte mea Sulpicio confido et Egnatio
scilicet. de
Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis?
tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile. est enim
longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine
magno dolore dimittam.
sed omnia ut voles. ego enim quicquid feceris id cum recte tum
etiam mea causa factum putabo.