Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Asturae iii Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
heri cum ex aliorum litteris cognovissem de Antoni adventu,
admiratus sum nihil esse in tuis. sed erant pridie fortasse scriptae quam
datae. neque ista quidem curo; sed tamen opinor propter praedes suos
accucurrisse.
quod scribis Terentiam de obsignatoribus mei testamenti loqui,
primum tibi persuade me istaec non curare neque esse quicquam aut parvae curae aut novae
loci. sed tamen quid simile? illa eos non adhibuit quos
existimavit quaesituros nisi scissent quid esset. num id etiam mihi periculi
fuit? sed tamen faciat illa quod ego. dabo meum testamentum
legendum cui voluerit; intelleget non potuisse honorificentius a me fieri de nepote quam
fecerim. nam quod non advocavi ad obsignandum, primum mihi non venit in
mentem, deinde ea re non venit, quia nihil attinuit. tute scis, si modo
meministi, me tibi tum dixisse ut de tuis aliquos adduceres. quid enim opus
erat multis? equidem domesticos iusseram. tum tibi placuit ut
mitterem ad Silium. inde est natum ut ad Publilium;
sed necesse neutrum fuit. hoc tu tractabis ut tibi videbitur.