Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
19
Scr. Asturae prid. Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
est hic quidem locus amoenus et in mari ipso qui et Antio et
Circeiis aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad modum in omni
mutatione dominorum, quae innumerabiles fieri possunt in infinita posteritate, si
modo haec stabunt, illud quasi consecratum remanere possit. equidem iam nihil
egeo vectigalibus et parvo contentus esse possum. cogito interdum trans
Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime: nihil enim
video quod tam celebre esse possit. sed quos, coram videbimus, ita tamen ut
hac aestate fanum absolutum sit. tu tamen cum Apella
Chio confice de columnis.
de
Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quod de
iudicatu meo. de sponsu si quid perspexeris et tamen quid procuratores
Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te cum tam occupatus sis,
non multum operae velim ponere. de
Antonio
Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque tibi placuisse
ne perturbarer. illis egi gratias. te tamen, ut iam ante ad te
scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam ullo perturbatum iri.
Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad
me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. id, si
scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere.
quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi
Attice, suscipe totum negotium. vides et officium agi meum
quoddam cui tu es conscius et, ut non nulli putant, Ciceronis rem.
me quidem id multo magis movet quod mihi est et sanctius et antiquius,
praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.