Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.20
nondum videris perspicere quam me nec Antonius commovent nec
quicquam iam eius modi possit commovere.
de
Terentia autem scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie.
quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam
graviter dolere, possumne magis quam quom totos dies consumo in litteris?
quod etsi non dissimulationis sed potius leniendi et sanandi animi causa
facio, tamen si mihi minus proficio simulationi certe facio satis.
minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas quas pridie
dederam. exspectabam autem maxime de fano, non nihil etiam de
Terentia. velim me facias certiorem proximis litteris
Cn. Caepio
Serviliae
Claudi pater vivone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia
vivone C. Cotta filio suo mortua sit an mortuo.
pertinent ad eum librum quem de luctu minuendo scripsimus.