Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.21
legi
Bruti epistulam eamque tibi remisi sane non prudenter rescriptum ad ea quae
requisieras. sed ipse viderit. quamquam illud turpiter ignorat.
Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse quam omnes ante
dixerant praeter Caesarem et, cum ipsius Caesaris tam severa
fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse,
Catuli, Servili, Lucullorum,
Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli,
Volcaci, Figuli, Cottae, L.
Caesaris, C. Pisonis, M'.
Glabrionis, etiam Silani, Murenae designatorum
consulum. cur ego in sententiam Catonis? quia verbis
luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. me autem hic laudat
quod rettulerim, non quod patefecerim, quod cohortatus sim, quod
denique ante quam consulerem ipse iudicaverim. quae omnia quia
Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in
eius sententiam est facta discessio. hic autem se etiam tribuere multum mi
putat quod scripserit
"optimum consulem."
quis enim ieiunius dixit inimicus? ad cetera vero tibi quem ad
modum rescripsit! tantum rogat de senatus consulto ut corrigas.
hoc quidem fecisset, etiam si a librano admonitus esset. sed
haec iterum ipse viderit.
de hortis quoniam probas, effice aliquid. rationes meas nosti.
si vero etiam a Faberio aliquid recedit nihil negoti est.
sed etiam sine eo posse videor contendere. venales certe sunt
Drusi, fortasse etiam Lamiani et Cassiani.
sed coram.
de
Terentia non possum commodius scribere quam tu scribis. officium
sit nobis antiquissimum. si quid nos fefellerit, illius malo me quam mei
paenitere.
Oviae
C. Lolli curanda sunt HS C. negat
Eros posse sine me, credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio.
vellem tibi dixisset. si enim res est ut mihi scripsit parata
nec in eo ipso mentitur, per te confici potuit. id cognoscas et conficias
velim.
quod me in forum vocas, eo vocas unde etiam bonis meis rebus fugiebam.
quid enim mihi foro sine iudiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis
quos animo aequo videre non possum? quod autem a me homines postulare scribis
ut Romae sim neque mihi ut absim concedere
†aut quatenus†eos mihi concedere, iam pridem scito esse, cum
unum te pluris quam omnis illos putem. ne me quidem contemno meoque
iudicio multo stare malo quam omnium reliquorum. neque tamen progredior
longius quam mihi doctissimi homines concedunt; quorum scripta omnia quaecumque sunt in
eam sententiam non legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed
in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit.
ab his me remediis noli in istam turbam vocare, ne recidam.