Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
27
Scr. Asturae x K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de
Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex
Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottae quod negas te nosse,
ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse, villula sordida et
valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam quam quaero.
sequor celebritatem. sed si perficitur de hortis
Sili, hoc est si perficis (est enim totum positum in te), nihil est
scilicet quod de Cottae cogitemus.
de
Cicerone ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tempore.
nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis. ex
Aledio quod scribas si quid inveneris scribes. et ego ex tuis
animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus: eadem
cotidie quae iam iamque ipsa contrita sunt. tamen facere non possum
quin cotidie ad te mittam ut tuas accipiam.
de
Bruto tamen, si quid habebis. sciri enim iam puto ubi
Pansam exspectet. si, ut consuetudo est, in prima provincia,
circiter Kal. adfuturus videtur. vellem tardius; valde enim urbem fugio
multas ob causas. itaque id ipsum dubito an excusationem aliquam ad illum
parem; quod quidem video facile esse. sed habemus satis temporis ad
cogitandum. Piliae, Atticae salutem.