Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
28
Scr. Asturae ix K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de
Silio nilo plura cognovi ex praesente Sicca quam ex litteris
eius. scripserat enim diligenter. si igitur tu illum conveneris,
scribes ad me si quid videbitur. de quo putas ad me missum esse, sit missum
necne nescio; dictum quidem mihi certe nihil est. tu igitur, ut coepisti, et
si quid ita conficies, quod equidem non arbitror fieri posse, ut illi probetur,
Ciceronem, si tibi placebit, adhibebis. eius aliquid interest
videri illius causa voluisse, mea quidem nihil nisi quod tu scis, quod ego magni
aestimo.
quod me ad meam consuetudinem revocas, fuit meum quidem iam pridem rem
publicam lugere, quod faciebam, sed mitius; erat enim ubi acquiescerem. nunc
plane nec ego victum nec vitam illam colere possum nec in ea re quid aliis videatur mihi
puto curandum; mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo. quod me
ipse per litteras consolatus sum, non paenitet me quantum profecerim.
maerorem minui, dolorem nec potui nec, si possem, vellem.
de
Triario bene interpretaris voluntatem meam. tu vero nihil nisi
ut illi volent. amo illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo.
de
Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam
accipere volet eamque †ei† solvi ut nunc solvitur, certe nihil est
commodius. sin autem ita actum est ut ipsa mancipia abduceret, non mihi
videtur esse aequum (rogas enim me ut tibi scribam quid mihi videatur); nolo enim negoti
Quintum fratrem quicquam habere; quod videor mihi intellexisse tibi
videri idem. Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis
Aledium dicere, navigaturus videtur. mihi autem dixerat per
Siciliam. utrum et quando velim scire. et velim aliquando, cum
erit tuum commodum, Lentulum puerum visas eique de mancipiis quae tibi
videbitur attribuas. Piliae, Atticae salutem.