Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
34
Scr. Asturae iii K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
ego hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est)
facillime possem esse ut in malis sed, quom scribas videndum mihi esse ne opprimar, ex
quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putavi esse commodius me
istuc venire; quod idem video tibi placere. cras igitur in
Siccae suburbano. inde, quem ad modum suades, puto me in
Ficulensi fore.
quibus de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse venio, coram videbimus.
tuam quidem et in agendis nostris rebus et in consiliis ineundis mihique
dandis in ipsis litteris quas mittis benevolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice
diligo. tu tamen si quid cum Silio, vel illo ipso die quo ad
Siccam venturus ero, certiorem me velim facias, et maxime cuius
loci detractionem fieri velit. quod enim scribis
"extremi,"
vide
ne is ipse locus sit cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogitatum.
Hirti epistulam tibi misi et recentem et benevole scriptam.