Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
35
Scr. fort. in suburbano Siccae K. vesp. aut mane vi Non. Mai. a.
709 (45).
CICERO ATTICO salutem
ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus
insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo
dandum esse. quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, ἀλόγωσ fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani
appellari. quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco.
hoc quale sit, quaeso, considera. nam etsi minus urgeor meque
ipse prope modum conlegi, tamen indigeo tui consili. itaque te vehementer
etiam atque etiam rogo magis quam a me vis aut pateris te rogari ut hanc cogitationem
toto pectore amplectare.