Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.44
et
Hirtium aliquid ad te συμπαθῶσ de me
scripsisse facile patior (fecit enim humane) et te eius epistulam ad me non misisse
multo facilius; tu enim etiam humanius. illius librum quem ad me misit de
Catone propterea volo divulgari a tuis ut ex istorum vituperatione sit
illius maior laudatio.
quod per Mustelam agis, habes hominem valde idoneum meique sane
studiosum iam inde a Pontiano. perfice igitur aliquid. quid autem
aliud nisi ut aditus sit emptori? quod per quemvis heredem potest effici. sed
Mustelam id perfecturum, si rogaris, puto. mihi vero et locum
quem opto ad id quod volumus dederis et praeterea ἐγγήραμα. nam illa Sili et Drusi non
satis οἰκοδεσποτικὰ mihi videntur. quid
enim? sedere totos dies in villa? ista igitur malim, primum
Othonis, deinde Clodiae. si nihil fiet, aut
Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano.
quod domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice et te vacuum
redde nobis. ego hinc, ut scripsi antea, postridie Idus
Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. Contudi enim animum et
fortasse vici, si modo permansero. scies igitur fortasse cras, summum
perendie.
sed quid est, quaeso?
Philotimus nec Carteiae
Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium
Patavinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus
miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum.
solet omnino esse Fulviniaster. sed tamen, si quid habes.
volo etiam de naufragio Caniniano scire quid sit.
ego hic duo magna συντάγματα absolvi; nullo
enim alio modo a miseria quasi aberrare possum. tu mihi, etiam si nihil erit
quod scribas, quod fore ita video, tamen id ipsum scribas velim te nihil habuisse quod
scriberes, dum modo ne his verbis.