Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.45
de
Attica optime. ἀκηδία tua me movet, etsi
scribis nihil esse. in
Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras accipiam et te
ipsum non numquam videbo; nam ceteroqui ἀνεκτότερα
erant Asturae. nec haec quae refricant hic me magis angunt; etsi
tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. de
Caesare vicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris.
eum
σύνναον
Quirini malo quam Salutis. tu vero pervulga
Hirtium. id enim ipsum putaram quod scribis, ut cum ingenium
amici nostri probaretur, ὑπόθεσισ vituperandi
Catonis inrideretur.