Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.46
vincam, opinor, animum et
Lanuvio pergam in Tusculanum. aut enim mihi in
perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut
nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. neque enim
ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes.
"quid ergo?"
inquies,
"nihil litterae?"
in hac quidem re vereor ne etiam contra; nam essem fortasse durior.
exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.
tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. vel binae enim
poterunt litterae. occurram etiam si necesse erit. ergo id quidem
ut poteris.