Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
5
CICERO ATTICO salutem
Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam domum. addo etiam Philotimum tertium. o stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem ἔρανον a te! fac non ad "διψῶσαν κρήνην" sed ad Πειρήνην eum venisse, "ἄμπνευμα σεμνὸν Ἀλφειοῦ" in te "κρήνῃ," ut scribis, haurire in tantis suis praesertim angustiis, ποῖ ταῦτα ἄρα
sed ipse viderit. Cato me quidem delectat, sed etiam Bassum Lucilium sua.