Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. in Tusculano prid. K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de
Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil novi. noscenda autem
est natura, non facultas modo. de
Hortensio et Verginio tu, si quid dubitabis. etsi quod magis
placeat, ego quantum aspicio, non facile inveneris. cum
Mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus.
ad
avium
scripsi ut ea quae bene nosset de auro Pisoni demonstraret.
tibi enim sane adsentior et istud nimium diu duci et omnia nunc undique
contrahenda. te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me
pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi.
sed mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis verum etiam quod
videre videor quo modo agas. neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota.