Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.51
Tironem habeo citius quam verebar. venit etiam
Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum.
quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses.
sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas
aliquid etiam ante. verum id quidem ut poteris.
de
Vergilio, ut scribis. hoc tamen velim scire quando auctio.
epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere.
quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil
est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes πολιτικοὶ praecipiunt. sed scis ita nobis esse
visum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane
iis intelleges placere, mittenda non est. id autem utrum illi sentiant anne
simulent tu intelleges. mihi simulatio pro repudiatione fuerit. τοῦτο δὲ μηλώσῃ.
de
Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit; debere non
esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere:
""
sed et haec et multa alia coram. sustinenda tamen, si tibi
videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metone et de
Faberio sciamus.
hoc métuere, alterum ín metu non
pónere.