Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.52
L. Tullium
Montanum nosti qui cum Cicerone profectus est. ab
eius sororis viro litteras accepi Montanum
Planco debere, quod praes pro Flaminio sit, HS x_x_; de ea re nescio quid te a Montano rogatum. sane
velim, sive
Plancus est rogandus sive qua re potes illum iuvare, iuves.
pertinet ad nostrum officium. si res tibi forte notior est quam
mihi, aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me velim ut quid rei sit et
quid rogandum sciam.
de epistula ad Caesarem quid egeris exspecto. de
Silio non ita sane laboro. tu mi aut Scapulanos aut
Clodianos efficias necesse est. sed nescio quid videris
dubitare de Clodia; utrum quando veniat an sintne venales? sed
quid est quod audio Spintherem fecisse divortium?
de lingua Latina securi es animi. dices,
qui talia a conscribis?' ἀπόγραφα sunt,
minore labore fiunt; verba tantum adfero quibus abundo.