Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.12
valde me memorderunt epistulae tuae de Attica nostra; eaedem
tamen sanaverunt. quod enim te ipse consolabare eisdem litteris, id mihi erat
satis firmum ad leniendam aegritudinem.
Ligarianam praeclare vendidisti. posthac quicquid scripsero tibi
praeconium deferam.
quod ad me de
Varrone
scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere ut
Varronem nusquam possem intexere. postea autem quam haec coepi
φιλολογώτερα, iam Varro mihi
denuntiaverat magnam sane et gravem προσφώνησιν.
biennium praeteriit cum ille Καλλιπίδησ
adsiduo cursu cubitum nullum processerit, ego autem me parabam ad id quod ille mihi
misisset ut
"αὐτῷ τῷ μέτρῳ καὶ,"
si modo potuissem; nam hoc etiam Hesiodus
ascribit,
"αἴ κε δύνηαι."
nunc illam περὶ Τελῶν σύνταξιν sane mihi
probatam Bruto, ut tibi placuit, despondimus, idque tu eum non nolle mihi scripsisti. ergo illam Ἀκαδημικήν, in qua homines nobiles illi quidem sed nullo modo philologi
nimis acute loquuntur, ad Varronem transferamus. etenim sunt
Antiochia quae iste valde probat. Catulo et
Lucullo alibi reponemus, ita tamen si tu hoc probas; deque eo mihi
rescribas velim.
de Brinniana auctione accepi a Vestorio litteras. ait
sine ulla controversia rem ad me esse conlatam. Romae videlicet aut in
Tusculano me fore putaverunt a. d. viii Kal. Quint.
dices igitur vel amico tuo S. Vettio coheredi meo vel
Labeoni nostro paulum proferant auctionem; me circiter Nonas
in Tusculano fore. cum
Pisone
Erotem habes. de
Scapulanis hortis toto pectore cogitemus. dies adest.