Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.13
commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam
Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli ad nostrum sodalem
et ex duobus libris contuli in quattuor. grandiores sunt omnino quam erant
illi sed tamen multa detracta. tu autem mihi pervelim scribas qui
intellexeris illum velle; illud vero utique scire cupio quem intellexeris ab eo ζηλοτυπεῖσθαι nisi forte Brutum. id
hercle restabat! sed tamen scire pervelim. libri quidem ita
exierunt nisi forte me communis φιλαυτία decipit, ut in
tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam. tu illam
iacturam feres aequo animo quod illa quae habes de Academicis frustra
descripta sunt. multo tamen haec erunt splendidiora, breviora, meliora.
nunc autem ἀπορῶ quo me vertam.
volo
Dolabellae valde desideranti; non reperio quid, et simul
"αἰδέομαι Τρῶασ"
neque, si aliquid, potero μέμψιν effugere.
aut cessandum igitur aut aliquid excogitandum. sed quid haec
levia curamus?
Attica mea, obsecro te, quid agit? quae me valde angit.
sed crebro regusto tuas litteras; in his acquiesco. tamen
exspecto novas.
14
Brinni libertus coheres noster scripsit ad me velle,
si mihi placeret, coheredes se et Sabinum
Albium ad me venire. id ego plane nolo. hereditas
tanti non est. et tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim iii
Idus), si me in Tusculano postridie Nonas mane
convenerint. quod si laxius volent proferre diem, poterunt vel biduum vel
triduum vel ut videbitur; nihil enim interest. qua re nisi iam profecti sunt,
retinebis homines. de
Bruto, si quid egerit, de Caesare, si quid scies, si quid erit
praeterea scribes.