Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
17
Scr. in Arpinati iii K. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
iv Kal. exspectabam Roma aliquid; †non imperassem.
igitur aliquid tuis†. nunc eadem illa, quid
Brutus cogitet, aut si aliquid egit, ecquid a Caesare.
sed quid ista quae minus curo? Attica nostra quid agat scire
cupio. etsi tuae litterae (sed iam nimis veteres sunt) recte sperare iubent,
tamen exspecto recens aliquid.
18
vides propinquitas quid habeat. nos vero conficiamus hortos.
conloqui videbamur in Tusculano cum essem. tanta erat
crebritas litterarum. sed id quidem iam erit. ego interea admonitu
tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem sed tamen exspecto quid ad ea
quae scripsi ad te, primum qui intellexeris eum desiderare a me cum ipse homo πολυγραφώτατοσ numquam me lacessisset; deinde quem ζηλοτυπεῖν
nisi forte Brutum, quem si non
ζηλοτυπεῖσ multo Hortensium minus aut eos
qui de re publica loquuntur. plane hoc mihi explices velim, in primis
maneasne in sententia ut mittam ad eum quae scripsi, an nihil necesse putes.
sed haec coram.