Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
19
Scr. in Arpinati prid. K. Quint. a. 709
(45).
CICERO ATTICO salutem
commodum discesserat Hilarus librarius iv Kal., cui dederam
litteras ad te, quom venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis; in quibus illud
mihi gratissimum fuit quod Attica nostra rogat te ne tristis sis, quodque
tu ἀκίνδυνα esse scribis.
Ligarianam, ut video, praeclare auctoritas tua commendavit.
scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se
probare ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse.
hoc igitur idem tu mihi antea scripseras.
in
Varrone ista causa me non moveret ne viderer φιλένδοξοσ (sic enim constitueram neminem includere in dialogos eorum qui
viverent); sed quia scribis et desiderari a Varrone
et magni illum aestimare, eos confeci et absolvi nescio quam bene, sed ita accurate ut
nihil posset supra, Academicam omnem quaestionem libris quattuor.
in eis quae erant contra ἀκαταληψίαν
praeclare conlecta ab Antiocho, Varroni dedi. ad ea
ipse respondeo; tu es tertius in sermone nostro. si
Cottam et Varronem fecissem inter se disputantis, ut a te proximis litteris admoneor, meum κωφὸν πρόσωπον esset.
hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in
multis et nos in vi
"de re publica"
libris fecimus.
sunt etiam
"de oratore"
nostri tres mihi vehementer probati.
in eis quoque eae personae sunt ut mihi tacendum fuerit.
Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus senex,
C. Iulius frater Catuli, Cotta,
Sulpicius. puero me hic sermo inducitur, ut nullae esse
possent partes meae. quae autem his temporibus scripsi Ἀριστοτέλειον morem habent in quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes
ipsum sit principatus. ita confeci quinque libros περὶ ut Epicurea
L. Torquato, Stoica
M. Catoni, Περιπατητικὰ
M. Pisoni darem. ἀζηλοτύπητον id
fore putaram quod omnes illi decesserant.
5
haec
"Academica,"
ut scis, cum Catulo,
Lucullo, Hortensio contuleram. sane in personas
non cadebant; erant enim λογικώτερα quam ut illi
de iis somniasse umquam viderentur. itaque ut legi tuas de
Varrone, tamquam ἕρμαιον adripui.
aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus quo ille maxime mihi
delectari videtur, †easque† partis ut non sim consecutus ut
superior mea causa videatur. sunt enim vehementer πιθανὰ
Antiochia; quae diligenter a me expressa acumen habent
Antiochi, nitorem orationis nostrum si modo is est aliquis in nobis.
sed tu dandosne putes hos libros Varroni
etiam atque etiam videbis. mihi quaedam occurrunt; sed
ea coram.