Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
20
CICERO ATTICO salutem
a Caesare litteras accepi consolatorias datas pridie Kal. Maias Hispali. de urbe augenda quid sit promulgatum non intellexi. id scire sane velim. Torquato nostra officia grata esse facile patior eaque augere non desinam.
ad Ligarianam de uxore Tuberonis et privigna neque possum iam addere (est enim pervulgata) neque Tuberonem volo offendere; mirifice est enim φιλαίτιοσ. theatrum quidem sane bellum habuisti.
ego etsi hoc loco facillime sustentor tamen te videre cupio. itaque ut constitui adero. fratrem credo a te esse conventum. scire igitur studeo quid egeris.
de fama nihil sane laboro; etsi scripseram ad te tunc stulte "nihil melius" ; curandum enim non est. atque hoc "in omni vita sua quemque a recta conscientia traversum unguem non oportet discedere" viden quam φιλοσόφωσ? an tu nos frustra existimas haec in manibus habere?
δεδῆχθαι te eo nollem, quod nihil erat. redeo enim rursus eodem. quicquamne me putas curare †in toto,† nisi ut ei ne desim? id ago scilicet ut iudicia videar tenere. "μὴ γὰρ αὐτοῖσ" vellem tam domestica ferre possem quam ista contemnere. putas autem me voluisse aliquid quod perfectum non sit? non licet scilicet sententiam suam. sed tamen quae tum acta sunt non possum non probare et tamen non curare pulchre possum, sicuti facio. sed nimium multa de nugis.