Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
21
Scr. Asturae iv K. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
ad
Hirtium dederam epistulam sane grandem quam scripseram proxime in
Tusculano. huic quam tu mihi misisti rescribam alias.
nunc alia malo. quid possum de Torquato, nisi aliquid
a Dolabella? quod simul ac, continuo scietis.
exspectabam hodie aut summum cras ab eo tabellarios; qui simul ac venerint,
mittentur ad te. a Quinto exspecto. proficiscens enim e
Tusculano viii Kal., ut scis, misi ad eum tabellarios.
nunc ad rem ut redeam,
"inhibere"
illud tuum, quod valde mihi
adriserat, vehementer displicet. est enim verbum totum nauticum.
quamquam id quidem sciebam sed arbitrabar sustineri remos cum inhibere
essent remiges iussi. id non esse eius modi didici heri cum ad villam nostram
navis appelleretur. non enim sustinent sed alio modo remigant.
id ab ἐποχῇ remotissimum est.
qua re facies ut ita sit in libro quem ad modum fuit. dices hoc
idem Varroni, si forte mutavit. nec est melius quicquam quam ut
Lucilius,
"sustineas currum ut bonus saepe agitator
equosque."
semperque
Carneades
προβολὴν pugilis et retentionem aurigae similem facit
ἐποχῇ. inhibitio autem remigum motum
habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim.
vides quanto haec diligentius curem quam aut de rumore aut de
Pollione.
de
Pansa etiam si quid certius (credo enim palam factum esse), de Critonio, si
quid †esset certe ne† de Metello et Balbino.