Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.21A
dic mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo? hoc ne
Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus
est divulgare, ex quo
"λόγοισιν."
quid? illud rectumne existimas quoiquam ante quam
Bruto, cui te auctore προσφωνῶ?
scripsit enim Balbus ad me se a te quintum
"de
finibus"
librum descripsisse; in quo non sane multa mutavi sed tamen quaedam.
tu autem commode feceris si reliquos continueris, ne et ἀδιόρθωτα habeat Balbus et ἕωλα
Brutus. sed haec hactenus, ne videar περὶ. etsi nunc quidem maxima mihi sunt haec; quid
est enim aliud?
Varroni quidem quae scripsi te auctore ita propero mittere ut iam
Romam miserim describenda. ea si voles, statim habebis.
scripsi enim ad librarios ut fieret tuis, si tu velles, describendi
potestas. ea vero continebis quoad ipse te videam; quod diligentissime facere
soles cum a me tibi dictum est.
quo modo autem fugit me tibi dicere? mirifice
Caerellia studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis istos
ipsos
"de finibus"
habet. ego autem tibi confirmo (possum falli
ut homo) a meis eam non habere; numquam enim ab oculis meis afuerunt. tantum
porro aberat ut binos scriberent; vix singulos confecerunt. tuorum tamen ego
nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; a me enim praetermissum est ut
dicerem me eos exire nondum velle. hui, quam diu de nugis! de re enim nihil habeo quod
loquar.
de
Dolabella tibi adsentior. coheredes, ut scribis, in
Tusculano. de
Caesaris adventu scripsit ad me Balbus non ante Kal.
Sextilis. de
Attica optime, quod levius ac lenius et quod fert εὐκόλωσ.
quod autem de illa nostra cogitatione scribis in qua nihil tibi cedo, ea quae
novi valde probo, hominem, domum, facultates. quod caput est, ipsum non novi
sed audio laudabilia, de Scrofa etiam proxime. accedit, si quid
hoc ad rem, εὐγενέστεροσ est etiam quam pater.
coram igitur et quidem propenso animo ad probandum. accedit enim
quod patrem, ut scire te puto plus etiam quam non modo tu sed quam ipse scit, amo idque
et merito et iam diu.