Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.22
de
Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro.
occurrunt mihi quaedam. sed ea coram. te autem
ἀσμεναίτατα intexui faciamque id crebrius.
proximis
enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi.
de
Marcello scripserat ad me Cassius antea, τὰ κατὰ μέροσ
Servius. o rem acerbam!
ad prima redeo. scripta nostra nusquam malo esse quam apud te, sed
ea tum foras dari cum utrique nostrum videbitur. ego et librarios tuos culpa
libero neque te accuso et tamen aliud quiddam ad te scripseram, Caerelliam
quaedam habere quae nisi a te habere non potuerit.
Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse, tantum nolebam aut
obsoletum Bruto aut Balbo incohatum dari.
Varroni, simul ac te videro, si tibi videbitur, mittam. quid
autem dubitarim, cum videro te, scies.
attributos quod appellas valde probe. te de praedio
Oviae exerceri moleste fero. de
Bruto nostro perodiosum, sed vita fert. mulieres autem vix satis
humane quae inimico animo ferant, cum in utraque officio pareat.
Tullium scribam nihil fuit quod appellares; nam tibi mandassem si
fuisset. nihil enim est apud eum positum nomine voti, sed est quiddam apud
illum meum. id ego in hanc rem statui conferre. itaque et ego
recte tibi dixi ubi esset, et tibi ille recte negavit. sed hoc quoque ipsum
continuo adoriamur. Lucum hominibus non sane probo quod est desertior, sed
habet εὐλογίαν. verum hoc quoque ut
censueris, quippe qui omnia. ego, ut constitui, adero, atque utinam tu quoque
eodem die! sin quid (multa enim), utique postridie. etenim
coheredes †a quis sine te opprimi militia est†. alteris
iam litteris nihil ad me de
Attica. sed id quidem in optima spe pono; illud accuso non te
sed illam, ne salutem quidem. at tu et illi et Piliae
plurimam, nec me tamen irasci indicaris. epistulam
Caesaris misi, si minus legisses.