Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
23
Scr. in Tusculano vi Id. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
ante meridianis tuis litteris heri statim rescripsi; nunc respondeo
vespertinis. Brutus mallem me arcesseret. et aequius erat, cum
illi iter instaret et subitum et longum, et me hercule nunc, cum ita simus adfecti ut
non possimus plane simul vivere (intellegis enim profecto in quo maxime posita sit
συμβίωσισ), facile patiebar nos potius
Romae una esse quam in Tusculano.
libri ad Varronem non morabantur, sunt enim
†deffecti†, ut vidisti; tantum librariorum menda tolluntur.
de quibus libris scis me dubitasse, sed tu videris. item quos
Bruto mittimus in manibus habent librarii.
mea mandata, scribis, explica. quamquam ista retentione omnis ait
uti Trebatius; quid tu istos putas? nosti domum. qua
re confice εὐγαγώγωσ. incredibile est quam
ego ista non curem. omni tibi adseveratione adfirmo, quod mihi credas velim,
mihi maiori offensioni esse quam delectationi possessiunculas meas. magis
enim doleo me non habere quoi tradam quam habere qui utar laetor.
atque illud Trebatius se tibi dixisse narrabat; tu autem
veritus es fortasse ne ego invitus audirem. fuit id quidem humanitatis, sed,
mihi crede, iam ista non curo. qua re da te in sermonem et perseca et confice
et ita cum Polla loquere ut te cum illo Scaeva loqui putes nec
existimes eos qui non debita consectari soleant quod debeatur remissuros. de
die tantum videto et id ipsum bono modo.