Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
24
CICERO ATTICO salutem
quid est quod Hermogenes mihi Clodius Andromenem sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? ego enim audita tibi putaram. nil igitur ne ei quidem litterarum? an non vidit? facies ergo ut sciam. quid tibi ego de Varrone rescribam? quattuor διφθέραι sunt in tua potestate. quod egeris id probabo. nec tamen "αἰδέομαι." quid enim? sed ipsi quam res illa probaretur magis verebar. sed quoniam tu suscipis, in alteram aurem.
de retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. conficies igitur et quidem sine ulla dubitatione aut retractatione. hoc fieri et oportet et opus est.