Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.25
de
Andromene ut scribis ita putaram. scisses enim mihique dixisses.
tu tamen ita mihi de Bruto scribis ut de te nihil.
2
quando autem illum putas? nam ego
Romam pridie Idus. Bruto ita volui scribere
(sed quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse ἀσαφέστεροσ) me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi
prosequendi sui causa Romam nunc venire. sed, quoniam iam adest
meus adventus, fac, quaeso, ne quid eum Idus impediant quo minus suo
commodo in Tusculano sit. nec enim ad tabulam eum desideraturus
eram (in tali enim negotio cur tu unus non satis es?) sed ad testamentum volebam, quod
iam malo alio die ne ob eam causam Romam venisse videar. scripsi
igitur ad Brutum iam illud, quod putassem, Idibus nihil opus
esse. velim ergo totum hoc ita gubernes ut ne minima quidem re ulla
Bruti commodum impediamus.
sed quid est tandem quod perhorrescas quia tuo periculo iubeam libros dari
Varroni? etiam nunc si dubitas, fac ut sciamus.
nihil est enim illis elegantius. volo
Varronem, praesertim cum ille desideret; sed est, ut scis,
"δεινὸσ ἀνήρ: τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο."
ita mihi saepe occurrit vultus eius querentis fortasse vel hoc, meas partis
in iis libris copiosius defensas esse quam suas, quod me hercule non esse intelleges, si
quando in Epirum veneris. nam nunc Alexionis
epistulis cedimus. sed tamen ego non despero probatum iri
Varroni et id, quoniam impensam fecimus in macrocolla, facile patior
teneri. sed etiam atque etiam dico, tuo periculo fiet. qua re si
addubitas, ad Brutum transeamus; est enim is quoque
Antiochius. o Academiam volaticam et sui similem! modo huc,
modo illuc. sed, quaeso, epistula mea ad Varronem valdene tibi
placuit? male mi sit si umquam quicquam tam enitar. ergo ne
Tironi quidem dictavi qui totas περιοχὰσ
persequi solet sed Spintharo syllabatim.