Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.27
de epistula ad Caesarem nobis vero semper rectissime placuit ut
isti ante legerent. aliter enim fuissemus et in hos inofficiosi et in nosmet
ipsos, si illum offensuri fuimus, paene periculosi. isti autem ingenue;
mihique gratum quod quid sentirent non reticuerunt, illud vero vel optime quod ita multa
mutari volunt ut mihi de integro scribendi causa non sit. quamquam de
Parthico bello quid spectare debui nisi quod illum velle arbitrabar?
quod enim aliud argumentum epistulae nostrae nisi κολακεία fuit? an, si ea quae optima putarem suadere voluissem,
oratio mihi defuisset? totis igitur litteris nihil opus est. ubi enim
ἐπίτευγμα magnum nullum fieri possit, ἀπότευγμα vel non magnum molestum futurum sit, quid opus est
παρακινδυνεύειν? praesertim cum illud occurrat,
illum, cum antea nihil scripserim, existimaturum me nisi toto bello confecto nihil
scripturum fuisse. atque etiam vereor ne putet me hoc quasi
Catonis
μείλιγμα esse voluisse. quid quaeris? valde
me paenitebat nec mihi in hac quidem re quicquam magis ut vellem accidere potuit quam
quod σπουδὴ nostra non est probata.
incidissemus etiam in illos, in eis in cognatum tuum.
sed redeo ad hortos. plane illuc te ire nisi tuo magno commodo
nolo; nihil enim urget. quicquid erit, operam in
Faberio ponamus. de die tamen auctionis, si quid scies.
eum qui e Cumano venerat, quod et plane valere
Atticam nuntiabat et litteras se habere aiebat, statim ad te misi.