Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
29
Scr. in Tusculano vi K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de hortis ex tuis litteris cognovi et ex
Chrysippo. in villa cuius insulsitatem bene noram video nihil
aut pauca mutata; balnearia tamen laudat maiora, de minoribus ait hiberna effici
posse. tecta igitur ambulatiuncula addenda est; quam ut tantam faciamus
quantam in Tusculano fecimus prope dimidio minoris constabit isto loco.
ad id autem quod volumus ἀφίδρυμα nihil
aptius videtur quam lucus quem ego noram; sed celebritatem nullam tum habebat, nunc
audio maximam. nihil est quod ego malim. in hoc τὸν τῦφόν μου πρὸσ θεῶν τροποφόρησον. reliquum
est, si Faberius nobis nomen illud explicat, noli quaerere quanti;
Othonem vincas volo. nec tamen insaniturum illum puto; nosse
enim mihi hominem videor. ita male autem audio ipsum esse tractatum ut mihi
ille emptor non esse videatur. quid enim? pateretur? sed quid
argumentor?
si
Faberianum explicas, emamus vel magno; si minus, ne parvo quidem possumus.
Clodiam igitur. a qua ipsa ob eam causam sperare videor, quod et multo
minoris sunt et Dolabellae nomen tam expeditum videtur ut etiam
repraesentatione confidam. de hortis satis. cras aut te aut
causam; quam quidem puto futuram Faberianam.
sed si poteris. Ciceronis epistulam tibi remisi.
o te ferreum qui illius periculis non moveris!
me quoque accusat. eam tibi epistulam
†misissem†. nam illam alteram de rebus gestis eodem
exemplo puto. in
Cumanum hodie misi tabellarium. ei dedi tuas ad
Vestorium quas Pharnaci dederas.