Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
30
Scr. in Tusculano post op xxxi v K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATtiCO salutem
commodum ad te miseram Demean quom Eros ad me venit.
sed in eius epistula nihil erat novi nisi auctionem biduum.
ab ea igitur, ut scribis, et velim confecto negotio Faberiano;
quem quidem negat Eros hodie, cras mane putat. a te
colendus est; istae autem κολακεῖαι?at non longe absunt
a scelere. te, ut spero, perendie.
mi, sicunde potes, erues qui decem legati Mummio fuerint.
Polybius non nominat. ego memini Albinum
consularem et Sp. Mummium; videor audisse ex Hortensio
Tuditanum. sed in Libonis annali xiiii annis post
praetor est factus Tuditanus quam consul Mummius.
non sane quadrat. volo aliquem Olympiae aut ubi
visum πολιτικὸν σύλλογον more Dicaearchi
familiaris tui.