Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
31
Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
v Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas ex quibus aut hodie aut
cras te exspectare deberem. sed, ut opinor, idem ego
qui exspecto tuum adventum morabor te. non enim puto tam expeditum
Faberianum negotium futurum, etiam si est futurum ut non habeat aliquid morae.
cum poteris igitur. quoniam etiamnum abes, Dicaearchi
quos scribis libros sane velim mi mittas, addas etiam καταβάσεωσ.
de epistula ad Caesarem
κέκρικα; atque id ipsum quod isti aiunt illum scribere,
se nisi constitutis rebus non iturum in Parthos, idem ego suadebam in illa
epistula. utrum liberet facere posse auctore me. hoc enim ille exspectat
videlicet neque est facturus quicquam nisi de meo consilio. obsecro
abiciamus ista et semiliberi saltem simus; quod adsequemur et tacendo et latendo.
sed adgredere Othonem, ut scribis. confice, mi
Attice, istam rem. nihil enim aliud reperio ubi et in foro non
sim et tecum esse possim. quanti autem, hoc mihi venit in mentem.
C. Albanius proximus est vicinus. is
ciↃ iugerum de M. Pilio emit, ut mea
memoria est, HS c_x_v_. omnia scilicet nunc minoris.
sed accedit cupiditas, in qua praeter Othonem non puto nos
ullum adversarium habituros. sed eum ipsum tu poteris movere, facilius etiam
si Canum haberes. o gulam insulsam! pudet me patris.
rescribes si quid voles.