Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
41
Scr. in Tusculano vi aut v Id. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. cum ille
quereretur filio cum matre bellum et se ob eam causam domo cessurum filio diceret,
dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. ille alterum mirabatur,
de te autem suam culpam quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum
iniuria. quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis
σκολιαῖσ ἀπάταισ significavi me non fore ... tum
enim mentio Canae.
omnino si id consilium placeret, esset necesse; sed, ut scribis, ratio est
habenda gravitatis, et utriusque nostrum idem consilium esse debet, etsi in me graviores
iniuriae et certe notiores. si vero etiam Brutus aliquid
adferet, nulla dubitatio est. sed coram. magna enim res et multae
cautionis. cras igitur, nisi quid a te commeatus.