Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
42
Scr. in Tusculano ex. m. Dec. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
venit ille ad me καὶ. et ego,
"σὺ δὲ δὴ τί σύννους;"
"rogas?"
inquit,
"quoi iter instet et iter ad bellum idque
cum periculosum tum etiam turpe!"
"quae vis igitur?"
inquam.
"aes"
inquit
"alienum et tamen ne viaticum quidem."
hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille,
"sed me maxime angit avunculus."
"quidnam?"
inquam.
"quod mihi"
inquit
"iratus est."
"cur pateris?"
inquam,
"malo enim ita dicere quam cur
committis?"
"non patiar"
inquit,
"causam enim tollam."
et ego,
"rectissime quidem; sed si grave non est, velim
scire quid sit causae."
"quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne
illi quidem. nunc nihil mihi tanti est. faciam quod
volunt."
"feliciter velim"
inquam
"teque laudo. sed
quando?"
"nihil ad me"
inquit
"de tempore, quoniam rem
probo."
"at ego"
inquam
"censeo prius quam proficiscaris.
ita patri quoque morem gesseris."
"faciam"
inquit
"ut censes."
hic dialogus sic conclusus est.
sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas
Ianuarias; aderis igitur. scripseram iam: ecce tibi orat
Lepidus ut veniam. opinor augures velle habere ad templum
effandum. Eatur; μὴ σκόρδου. videbimus te
igitur.