Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
44
Scr. in Tusculano xiii aut xii K. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
suavis tuas litteras! (etsi acerba pompa. verum tamen scire omnia non
acerbum est, vel de Cotta) populum vero praeclarum quod propter malum
vicinum ne Victoriae quidem ploditur! Brutus apud me fuit;
quoi quidem valde placebat me aliquid ad Caesarem. adnueram; sed
pompa deterret.
tu tamen ausus es Varroni dare! exspecto quid
iudicet. quando autem pelleget? de
Attica probo. est quiddam etiam animum levari cum spectatione
tum etiam religionis opinione et fama.
Cottam mi velim mittas; Libonem mecum habeo et habueram ante
Cascam. Brutus mihi T. Ligari verbis
nuntiavit, quod appelletur L. Corfidius in oratione
Ligariana, erratum esse meum. sed, ut aiunt, μνημονικὸν ἁμάρτημα. sciebam
Corfidium pernecessarium Ligariorum; sed eum video ante esse
mortuum. da igitur, quaeso, negotium Pharnaci,
Antaeo, Salvio ut id nomen ex omnibus libris tollatur.