Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
45
Scr. in Tusculana iii Id. Sext a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
fuit apud me Lamia post discessum tuum epistulamque ad me
attulit missam sibi a Caesare. quae quamquam ante data erat quam
illae Diocharinae, tamen plane declarabat illum ante ludos
Romanos esse venturum. in qua extrema scriptum erat ut ad
ludos omnia pararet neve committeret ut frustra ipse properasset. prorsus ex
his litteris non videbatur esse dubium quin ante eam diem venturus esset, itemque
Balbo cum eam epistulam legisset videri Lamia dicebat.
dies feriarum mihi additos video sed quam
multos fac, si me amas, sciam. de
Baebio poteris et de altero vicino Egnatio.
quod me hortaris ut eos dies consumam in philosophia explicanda, currentem tu
quidem; sed cum Dolabella vivendum esse istis diebus vides. quod
nisi me Torquati causa teneret satis erat dierum ut Puteolos
excurrere possem et ad tempus redire.
Lamia quidem a Balbo, ut videbatur, audiverat multos nummos
domi esse numeratos quos oporteret quam primum dividi, magnum pondus argenti; auctionem
XIII. xlv M. TVLLI CICERONIS praeter praedia primo quoque tempore fieri oportere.
scribas ad me velim quid tibi placeat. equidem si ex omnibus
esset eligendum, nec diligentiorem nec officiosiorem nec me hercule nostri studiosiorem
facile delegissem Vestorio, ad quem accuratissimas litteras dedi; quod idem
te fecisse arbitror. mihi quidem hoc satis videtur. tu quid dicis?
unum enim pungit ne neglegentiores esse videamur. exspectabo
igitur tuas litteras.