Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.52
o hospitem mihi tam gravem ἀμεταμέλητον!
fuit enim periucunde. sed cum secundis Saturnalibus
ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix
triclinium ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret; quippe hominum ciↃ ciↃ. sane sum commotus quid futurum
esset postridie; ac mihi Barba
Cassius subvenit, custodes dedit. castra in agro, villa defensa
est. ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad h.
vii nec quemquam admisit; rationes, opinor, cum Balbo. inde
ambulavit in litore. post h. viii in balneum. tum audivit de
Mamurra, vultum non mutavit. unctus est, accubuit. ἐμετικὴν agebat. itaque et edit et bibit ἀδεῶσ et iucunde, opipare sane et apparate nec id solum sed
""
bene cocto et
condito sermone bono et, si quaeris, libenter.
praeterea tribus tricliniis accepti οἱ περὶ valde copiose. libertis minus lautis servisque nihil
defuit. nam lautiores eleganter accepi. quid multa? homines visi
sumus. hospes tamen non is quoi diceres,
"amabo te, eodem ad
me cum revertere."
semel satis est. σπουδαῖον οὐδὲν in
sermone, φιλόλογα multa. quid quaeris?
delectatus est et libenter fuit. Puteolis se aiebat unum diem fore, alterum
ad Baias.
habes hospitium sive
ἐπισταθμείαν odiosam mihi, dixi, non molestam.
ego paulisper hic, deinde in Tusculanum.
Dolabellae villam cum praeteriret, omnis armatorum copia dextra sinistra
ad equum nec usquam alibi. hoc ex Nicia.